Tiberis Mercurio s.d.p.
quod ad quaestionem tuam attinet, mi Mercuri, ne factionis nationalis quidem candidati talia promulgant, quod sciam. nam nonnullis civibus Hungaricis, ut qui nobis ex omnibus gentibus vicinis familiarissimi sint, negotiola agentibus sane nemo est, qui terreatur. sed, sicut supra dixi, in hoc certamine comitiali non de rebus futuris agitur, immo de umbris belli civilis ac socialismi nationalis. o tempora, o mores ! praefectus Carinthiae, nefandus ille Georgius Haider, non potest retineri, quin ipsum commissarium ab agricultura Franciscum Fischler proditionis patriae insimulet censeatque civitatem ei abiudicandam esse. praeses factionis socialisticae, cum in parlamento tumultus oreretur oratore illius factionis loquente, in hac re vituperanda verbo "pogrom" usus est, scilicet non ignorans hanc apellationem huic rei minime parem esse.
quid multa ? quis est, qui miretur , si ista audierit aut legerit, permultos haec comitia neglecturos ? quis est, qui miretur legatos,quorum pluris intersit inimicitias temporis praeteriti colere quam saluti Europaeae consulere, nullam vim atque auctoritatem in parlamento Europaeo habere ?
vale.