Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De poeta Fried

Emitteby Herimannus on Lun 31 Mai, 2004 21.29

Herimannus Marco Favonio sal.

Non cognovi poetam illum Iudaeum Germane scribentem, cuius versus rettulisti; magni eos existimo, et sententiae poetae consentio.
Cras, ut alibi scripsi, feriae meae incipient, usque ad suffragiorum diem dictam.
Vos omnes valere iubeo!

Novocomi, pridie Kalendas Iunias MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Erico Fried poeta

Emitteby Marcus Favonius on Lun 31 Mai, 2004 22.40

Marcus Herimanno s.d.p.

Quod ad Ericum Fried attinet: natus est a. 1921 Vindobonae, obiit a. 1988 Aquis (Baden-Baden). Ceterum Fried Sharon belli ducem homicidam appellandum esse censet (l.c. p.183).

Te tuosque proficiscentes votis prosequor omnibus.
:)
Vale. Pr. Kal. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 08 Iun, 2004 10.33

Mercurius omnibus s. d.

Die Dominica in omnibus statibus Unionis - nisi fallor - comitia habebuntur, in quibus de eo cives decernent, qui, aut rectius quarum partium candidati senatui Unionis adlegendi sint. Quod vero ad Hungariam attinet (ubi ut in novo Unionis membro etiam comitia erunt), viri feminaeque in rebus publicis versantes ac praecipue candidati vix de problematibus Unionis (institutio, Turcia, exercitus communis etc.) loquuntur, multo magis res Hungariae internas tractant, sed maxime unus alium invicem accusat, reprehendit, opprobriisque nescioquibus penitus opprimere contendit. Sed quid apud vos, sodales? Utrum tempore comitiorum parlamentariorum Unionis et in statibus occidentalibus magis de rebus internis, quam Unionis viri politici disputent, an rem communem magis prae oculis habeant? Valete. d. VI. Id. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De suffragiis Europaeis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 08 Iun, 2004 21.20

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.
Quod ad suffragia Europaea attinet, in Germania quoque, ut mea quidem fert opinio, cives multo magis de ipsius Germaniae problematis videntur disputare quam de rebus ad Unionem pertinentibus. Quam vero rem minime dolendam esse censeo, idque hac de causa. Cum parlamentis nationalibus plus iuris ac potestatis adhuc sit quam parlamento Europaeo, de suis quaeque natio decernit rebus, quas saepissime etiam ad Unionem Europaeam pertinere constat. Nemo nostrum est, qui res Europaeas a rebus nationalibus seiungi posse censeat. Ut exemplis utar: In Germania permulti vivunt laborantque Turci. Proponitur quaestio, utrum Turci in Unionem adsciscendi sint necne: quaestio cum nationalis, tum etiam Europaea! Cursum porro oeconomicum nationalem et cursum oeconomicum Europaeum inter se conexos esse manifestum est: €-is stabilitas etiam ab oeconomia nationali pendet. Tantum satis esse puto.
8)
Valete.
vi Id. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 08 Iun, 2004 23.25

Tiberis cunctis sodalibus,praecipue Mercurio, s.d.p.
quod ad hanc rem attinet, mi Mercuri, quomodo candidati sive factiones ante comitia Europaea se gerant, non multum quidem interest inter Hungariam et Austriam. nam contumeliis conviciisque auditis , ubi alius aliam rem collegae suo crimini dat, de salute communi Europaea sane desperare possis.non enim de rebus urgentibus disputatur,de quibus illos consilia inire hominum magni interest, immo litigatur de "sanctionibus", ut dicuntur, quibus anno bismillesimo XIV Unionis civitates regimen Austriacum pro factione nationali associata coercuerint. ita fit, ut prorsus nil aliud in actis diurnis legas nisi iurgia insimulationesque: ii, qui illas sanctiones probaverint, proditionis coarguuntur, cum ipsi regimen,praecipue autem factionem nationalem, de socialismo nationali obiurgent.
qua re non mirum est, quod plurimi homines deterrentur, ne in illis comitiis iure suo suffragii utantur.
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 09 Iun, 2004 13.26

Mercurius Marco Tiberique s. d.

Gratias pro tuis litteris. Sane Hungaria, mi Marce, Germaniae in hac re haud comparari posse mihi videtur, cum tua patria tamquam caput ac certe conditrix Unionis est, cuius problemata simul etiam illius problemata esse constat. Quis enim nescit (ut hoc exemplo utar) foedera aut rectius regulas Unionis oeconomicas a Germania corrupta violataque esse? Hungari autem adhuc vix sentiunt se Unioni esse ascitos, cum haud multum conditiones suae a Kalendis Maiis commutatae sint; quo intellecto viri in rebus publicis versantes themata ad Unionem pertinentia non proferunt (vident enim paucos esse, quorum ea interessent), sed super ossibus iam toties derasis iurgiant, quae tamen 'ossa' ad excitandos civium animos aptiora esse videntur.

Maesto animo, mi Tiberis, tamen cum consolatione quadam tuum nuncium legi, ubi "haud interesse inter Hungariam ac Austriam' scripsisti. Utinam ita fieret! :( :wink: Apropos! Dic mihi quaeso, num reperiri possint inter candidatos vestros, qui vobis terrorem inicere contendant, dicentes, multos Hungaricos in Austriam laborandi habitandive causa esse ituros? :?: Valete. d. V. Id. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 10 Iun, 2004 21.30

Tiberis Mercurio s.d.p.
quod ad quaestionem tuam attinet, mi Mercuri, ne factionis nationalis quidem candidati talia promulgant, quod sciam. nam nonnullis civibus Hungaricis, ut qui nobis ex omnibus gentibus vicinis familiarissimi sint, negotiola agentibus sane nemo est, qui terreatur. sed, sicut supra dixi, in hoc certamine comitiali non de rebus futuris agitur, immo de umbris belli civilis ac socialismi nationalis. o tempora, o mores ! praefectus Carinthiae, nefandus ille Georgius Haider, non potest retineri, quin ipsum commissarium ab agricultura Franciscum Fischler proditionis patriae insimulet censeatque civitatem ei abiudicandam esse. praeses factionis socialisticae, cum in parlamento tumultus oreretur oratore illius factionis loquente, in hac re vituperanda verbo "pogrom" usus est, scilicet non ignorans hanc apellationem huic rei minime parem esse.
quid multa ? quis est, qui miretur , si ista audierit aut legerit, permultos haec comitia neglecturos ? quis est, qui miretur legatos,quorum pluris intersit inimicitias temporis praeteriti colere quam saluti Europaeae consulere, nullam vim atque auctoritatem in parlamento Europaeo habere ?
:( vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 12 Iun, 2004 10.53

Mercurius Tiberi s. d.

Gratias pro tuis litteris, ubi de vehementissimis magistratuum Austriacorum certaminibus me edocuisti. Vere gratias tibi agere debeo, cum prius credebam sola in Hungaria tam foedissimas controversias inter magistratos ceterosque in rebus publicis versantes agitari. Quae etsi ita sint, tamen cras suffragium meum feram, cum cives Unionis iam sum, quam civitatem incolae statuum nuper Unioni ascitorum fortasse pluris aestimant, quam vos, qui ea civitate iamdudum fruimini. Vale. Aquinci pr. Id. Iun.

PS: Gaudeo vos Austriacos haud timere, ne Hungari tuam patriam irruant. Qui timor ceterum vanissimus esse mihi videtur. Gratissimo animo accepi nos esse ex vicinis statibus vobis familiarissimos. Quod non semper ita fuit; :( sed praeterita haud refricanda. :wink:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De eligendis senatoribus Europeis

Emitteby Herimannus on Sol 13 Iun, 2004 18.13

Herimannus sodalibus omnibus salutem dicit

Nuper legi nuntios vestros de suffragiis Europeis et sero de Italia dilectissima patria nonnihil dicam.
Apud nos etiam multo magis de factis nationis quam de aedificanda Europa agitatum est; de ardua oeconomica condicione queruntur plerique, nec spem confert amplior Unio Europea, ut supra iam scripsi.
Ne tamen obliviscatur quisquis de Italicis rebus novi saeculi meditatur singularem gubernatorem rem publicam regere, Silvium Berlusconi! Qui, fere omnia privata et publica televisifica programmata sub sua dicione habens, cotidie omnibus horis allocutus est civibus de mirabilibus factis regiminis et de falsitate adversariorum, quibus nullum directum colloquium nec spatium temporis comparabile concessit. Incredibilia diebus novissimis facta sunt: omnes ii, qui mobilem telephonicum apparatum habent, id est fere omnes cives necnon adulescentes et pueri, receperunt nuntium brevem (SMS) ab eodem "Praesidente" (qui officia de suffragiis habendis moderatori alio devolverat) subscriptum, quo dies et horae suffragii exprimendi communicabantur; die Veneris, tempore silentii iam coepto, novum eloquium Berlusconi cenae hora telediffusum est; die Saturni, postquam ipse Berlusconi suffragium expresserat, iterum opinionem suam de rebus politicis expressit ante locum ipsum suffragii, ut in actis diurnis relatum est.
Facile intelligitur in me et in multis maiorem spem Silvii Berlusconi profligati quam praecellentis senatus Europei inesse.

Valete.

Novocomi, Idibus Iuniis MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 14 Iun, 2004 13.17

Mercurius Herimanno s. d.

Etsi non ignorabam illum Silvium Berlusconium virum haud integerrimum esse, tamen minime credebam illum tam foedissimis instrumentis potestatem ambire. Ecce democratia et in Italia laborat, immo oppressa iacet! Si quis in Hungaria talia facere ausus esset, ab aliis candidatis fere dilaceraretur: quod in Hungaria nemo candidatorum tam potens est, ut ad huiusmodi dolos animum adiicere posset. Quod ad comitia Hungarica pertinet, centesimae 38,2 civium heri suffragia sua tulerunt, quae certe haud multa, plura tamen, quam in aliis statibus nuper Unioni ascitis. Quem autem eventum comitia Italica tulerunt? Vale. Aquinci, d. XVIII. Kal. Iul.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De eligendis senatoribus Europeis

Emitteby Herimannus on Lun 14 Iun, 2004 23.53

Herimannus Mercurio sal.

Apud nos, Mercuri, populus suffragia frequens adit: habuimus tres quartas suffragia ferentium, quod minus est quam quod ante viginti vel triginta annos fiebat, cum ratio eadem facile ad novem decimas perveniebat.
Medium laevum (center - left) foedus aliquot suffragia abstulit medio dextero (center - right) foederi, leviter eminens et condicionem pristinam subvertens: pars autem Silvii Berlusconi, quae in foedere dextero eminet, tertiam partem suffragiorum, quae populus anno bismillesimo primo tribuerat, perdidit, sed in sodales partes non in adversas pleraque infusa sunt. Gaudeo ergo, sed non exsulto.
Multo meliores, opinione mea, exitus fuere suffragiorum, iisdem diebus habitorum, apud multas urbes et provincias necnon insulam Sardiniam, ubi mediae laevae parti victoria plerumque arrisit: sic cognovisti qua in parte libentius me collocare malo.
Berlusconi ait se destinatum impetus et roboris adversariorum et illorum communicationis instrumentis (quae fere solis actis diurnis circumscripta erant) fuisse et partes illas, quae rem publicam regunt, suffragia paene omnia servasse.
Opus grave et arduum abhinc erit suffragia Italicorum senatuum (duos enim habemus) anni bismillesimi quinti sic praeparare, ut subvertatur infelix status patriae nostrae.
Ut vides, quamquam Europam diligens, difficile est mihi de Europeo senatu meditari.

Vale quam optime!

Novocomi, a. d. XVIII Kal. Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 16 Iun, 2004 9.50

Mercurius Herimanno s. d.

Gratias pro tua epistola, in qua luculente explicasti, qualem eventum comitia in Italia attulerint. Nunc autem colloquium de rebus publicis paullulum interrumpamus! Mentione a te de Sardinia facta in mentem mihi incidit, quid olim contubernalis meus, idem linguae Italicae peritissimus dixerit. Dialectum enim Sardam sermoni Latino antiquo omnium aliarum dialectarum vicinissimam esse asseruit, quod Sardinia ut insula in tempore commigrationum gentium a nationibus novis si non plane intemerata, tamen minus violata permansisset, nec illa tanti momenti fuisset, quanti Sicilia, quam insulam gentes diversissimae in aevo medio habitavissent. Quaenam tibi de ea opinio est? Vale. d. XVI. Kal. Iul.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Sardinia

Emitteby Herimannus on Iov 17 Iun, 2004 20.25

Herimannus Mercurio sal.

Deponamus ergo sermones de politicis rebus. De dialecto, potius lingua, qua incolae Sardiniae utuntur aliter sentio atque ille doctus vir, quem commemorasti. Nam mihi constat gentem Sardam et dialectum singulares esse, tamen similes solum propinquae insulae Corsicae, propter longinquitatem ab Italis oris et solitudinem praesertim montium et vallium interiorum. Sine dubio intelligere ego nequeam Sardum quemvis dialecto eloquentem; cum tamen Italicam linguam pronuntiant, quisquis eos agnoscat propter crebrissimam mutationem vocalium "e" et "o": exempli gratia

" óggi " (hodie) ut Germanicum " hólen " aiunt, dum omnes Italici " òggi " pronuntiant,
" mòndo " (mundum) ut Anglicum " hot ", dum ceteri " móndo ".

Desinentiis autem "us" et "u" frequenter utuntur, praecipue in familiae nominibus, quod alienum ab Italico sermone videtur; hoc potuerit Latinae linguae proximitatem supponere.
De verbis tamen, multa censeo ab aliis linguis orta esse. Alia non dicam, cum mihi scientia dialectorum parum nota sit.
Si quid in interreti de lingua Sarda inveniam, tibi referam.
Vale!

Novocomi, a. d. XV Kal. Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De novo themate proponendo

Emitteby Marcus Favonius on Iov 17 Iun, 2004 22.01

M. Favonius Herimanno Mercurioque sal.
Rebus politicis omissis nonne novum est thema proponendum, idque aptiore loco? („De lingua Latina parente eiusque filiis“?) Rem puto dignissimam, quae ratione animoque perlustretur. Agitedum, amici! :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Ven 18 Iun, 2004 15.20

Gastón Herimmano ceterisque sal.

Quod lingua Sarda proxima Latina est, a doctis dicitur. Sed mihi Hispane loquenti lingua Italiana molto facilior intellectu est.

Videte http://www.sardu.net

Valeatis!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron