Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Oenipontanus on Sol 01 Oct, 2006 13.00

Fractiones et democratia...

Hodie in Austria electiones sunt. Paene omnes fractiones malissime se praebebant. Themata politicae minime transportantur sed insultes verbales. Dum hodie surrexi non certe fui quid optandum est. In corde enim credo fractio communista optima esse, sed minime in senatu intrare possunt, cum electores desint. Et gobiernum hodiernum (conservativi et extremi dextri) in rebus educationis multi errati fecerunt. Quoque pauperes pauperior et divines divinior post 4 annos inuste reliquerunt. Quod studiosus sum fractionem viridem optavi, qua plurrime in educatione gerenda videtur.
In Austria sole in senatu intrare posses, si fractio tua plus 4% in se habet. Id fractio communista (1-2%) non posset. Normaliter 0,7% necesse sunt ut senator unus creare posses, sed sole si in summa plus 4% sunt. Qualis inuria! Nos demoratia representativa habere non videtur...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Furius Camillus on Mart 03 Oct, 2006 14.36

Ave frater, quamvis nesciam de austriaca re , communistes in tota Europa spem potiri non habent plus ... Dissero certe ab communista ratione sed velim scire de fractione qua nunc in Austria gubernat. Estne relata quomodo Nazistae fractioni?
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 03 Oct, 2006 17.51

Si quidem dimidia pars plusquam totum est, plusquam fractionem factionis communistum fractam dixerim. Num hoc creditis? Rogate fame conficientes Coreanos Septentrionales quam bene ualeat res communistes.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Oenipontanus on Iov 05 Oct, 2006 1.29

Ad Coream s.: Corea septentrionale minime communismum habere dicendum est. Nemo in manu dictatorum vivere vult, et natura hominum libertas est!
Scio in America propagandam contra communismum maxima esse.

Cur communismum ante capitalismum deregulatum praeferro? Divinibus omnia potestatis influentiaeque est. Illi cum pauperibus vitisque suis ludent ut pecuniam augere possunt (industria olei in oriente medio etc.). Dum America Europaque naciones pauperes diripent et homines famae causa perient, boni aequale seperandi sunt! Ut homines in pace et sine fame vivere possint. Laborantes divinitatem mundi producentes ipsem divinitatem pare frueri possunt. Qualis iniuria!!


Ad electiones Austriae:
Socialdemocrates ab conservativibus adstricte consecuti vincent. Nunc duae fractiones rassistae nobis sunt, quae in summa 15% habent, sed nacisti non sunt tamquam eos partialiter admirant... Fractio virididis paule plus 10% habet, cum enim abores animalesque iurem suffragium non habent :wink: . Nunc negociandumst, quis cuicum coalitionem formare possit. Sed ab conservativibus liberati sumus...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 05 Oct, 2006 5.43

Oenipontanus wrote:Ad Coream s.: Corea septentrionale minime communismum habere dicendum est.

Ergo qualem ciuitatem eos habere dixeris?
Nemo in manu dictatorum vivere vult, et natura hominum libertas est!

Recte sane. Cur idcirco tot Stalin, Mao, Pol Pot fauere mauelissent, quippe qui paucissimis liberam uitam ciuitibus siuerint, forsitan explicari potest. Ceterum si res faenetoria siue capitalista cum communista comparationem ferre possit, cur altera Corea una ex diuitissimarum, altera pauperissimarum ciuitatum sit explicari potest. Adde Cubam, cuius oeconomia tam deiecta, suis quisque Cubanus inutilibus nummis, etsi Castro prohibente, pecuniam Americanam antefert. Itaque, tot exemplis defectionis communismi allatis, cur tot identidem deficientem Marxis philosophiam tam libenter obsequi se profiteantur non possum dicere. An putant non esse diuites pauperesque apud rem communistam? Immo sunt, necnon magis impariter. Demum ad hoc interrogarem quot Berolinenses, desperatis suis rebus, ab occidente ad orientem umquam transfugisse noscantur.
Equidem autem cunctos magistratus, siue reges siue consules siue commisares, plus minusue tyrannos esse teneo, ut qui sint saepius nulla solutio, sed ipsud problema; attamen senatum malo qui dimidium bonorum libertatisque meorum rapit priusquam gregem Marxistum, qui omnia rapit.
Fractio virididis paule plus 10% habet, cum enim abores animalesque iurem suffragium non habent :wink:

Mirabile dictu, quandoquidem et canes et manes Americani, ex indici suffragatorum registratorum, suffragia tulisse noti sunt.
Sed ab conservativibus liberati sumus...

Ex sartagine in ignem!
Vale, Tovarich! Valete, fideles!
Canemus:
Don't turn around!
Uh-oh!
Der Kommisar's in town!
Uh-oh!

etc.
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Oenipontanus on Iov 05 Oct, 2006 19.31

Whoa, scisne Falconem? Optime!!!!

Adhuc numquam in mundo communismum creatum fuisse credo. Sed philosophiam Marxis bonam habeo...

Ad fractiones dextras: Unde sole FPÖ in Austria adfuit, qua post bellum mundiale secundum creata fuit. Fractio eo tempore infans multi Nacistes atraxit et cum eis phliosophia eorum inlata fuit. Sed post annos sequentes moderatiores se mutant. FPÖ hodierna divisa est in partes duae: BZÖ (foederatio futurae Austriae) et FPÖ (fractio liberalitatis Austriae). Vero radicales et inhumanes sunt (p.e. immigratnes deportare volent), sed genocidum repetire non volent (minimum id spero...).
Si Nacistae apellandae sunt nescio. Sed imperium Nacistum nihil comparandum esse credo....
FPÖ et BZÖ simile et "Jean Marie le Pen" et "Vlaams Belang" etc. esse puto. Periculum ab labro dextro in tota Europa adest...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby noricus on Lun 09 Oct, 2006 18.16

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.21, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 11 Oct, 2006 6.57

Vettius modo Norico modo cunctis Marxis idolatribus s.d.p.

Falco wrote:Dreh' dich nicht um, schau, schau,
der Kommissar geht um!
Er hat die Kraft und wir sind klein und dumm;
dieser Frust macht uns stumm.

Pauci Norici, ut uidetur, praeter Noricum et Falconem rem communistam intellegunt. Velim de Marxis erroribus, qui sint graues, disputare; tamen nolo idolon Oenipontani frangere.
Noli putare, Norice, quin sint multi Americani qui uellent Americam partem Europae fieri; quos uocamus liberales aduersus conseruatiuos. Attamen quod ad extremos siue dextrae siue sinistrae partis attinet, illi, ut opinor, unus idem sunt, quippe qui ambo libertatem omnibus prohibeant. California forte pars Europae fiet, nisi prius Mexiconensis, utrum Arnyboy adiuuante annon nescio.
Ceterum istos Americanos, Norice, cum quibus de putata dictatura collocutus es, credo liberales esse; quibus placent Bush, etsi is est ratione liberalis quoque sed oppositae factionis, pro dictatore habere. Suadeo his caudicibus migrare ut uiuant sub Roberto Mugabe aut Hugo Chavez, quo facilius ueram dictaturam noscant. Si umquam iterum talibus obuiam iieris, nonne dices, "Shut your face, you commie loser!"
Intellegent.

Vale ac ualete, si audetis!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 11 Oct, 2006 11.36

M. Favonius Ursinus sodalibus sal.

Nuper in Civitates Unitas Americae profectus sum, ut cognatos meos, qui in civitatibus Novo Eboraco (NY) et Pennsylvania (PA) vivunt, visitarem. Longum est omnia enumerare themata ad belli pacisque consilia pertinentia, de quibus, quamvis alteri Georgio W. Bush faverent, alteri voluntati eius diffiderent, amanter disputavimus. Hoc loco nihil aliud narrare velim nisi rem, ex qua, quid inter mentem Americanam et Europaeam (imprimis Germanicam) interesse videatur, plane apparet:

Cum in aeroportu Buffalonensi essemus, subito magnum clamorem et plausum audivimus. Quod tam inopinatum atque improvisum nobis accidit, ut primo aspectu, quid hoc sibi vellet, nullo modo intellegeremus. Sed paulo post aenigma, ut hoc vocabulo utar, solutum est: Miles Americanus veste militari, eaque arenae colore, tectus domum reversus non modo ab uxore liberisque, sed ab omnibus hominibus, qui in illa porticu stabant, familiarissime summoque, ut videbatur, consensu salutatus est. O rem admirabilem! Quae consensio omnium! Quae communitas! Et in Germania? :roll:

Valete.

V Id. Oct. Ex Cornicum Campo.
Last edited by Marcus Favonius Ursinus on Merc 11 Oct, 2006 14.58, edited 1 time in total.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 11 Oct, 2006 12.41

Iulia Marco ex America reverto ceterisque sal.

Id, quod narras, care Favoni, optime mente fingere possum.
Duas res enim imprimis in mentem mihi veniunt de mente Americana cogitanti, quarum est prima patriotismus, alia timor terroristarum. Olim in angulo quodam interretis regulas inveni, quomodo vexillum sit tractandum, et quid sit agendum, hymnus nationalis cum cantatur. In Germania, nisi forte est certamen mundiale pedifollicum, longe oportet quaerere, usque vexillum Germanicum invenies, et nemini in mentem veniret tale vexillum quasi sanctum habere. (post certamen mundiale autem pluria cerni possunt vexilla in via, quod mihi non displicet.) Ibi multitudo est regularum, qua in parte debeant esse sidera, si e fenestra vel per viam monstratur vexillum, quomodo monstrandum sit ('reverenter'), ubi alia vexilla, vexillum Americanum non debere humum tangere, non licere vexillum in contemptione urere, sed cum obsoletum est, oportere 'digno modo delere', ergo potissimum urere etc. etc. :roll:
Ipsa cum una cum amicis Germano-Americanis viderem Campanam Libertatis Philadelphiae, optime videre potui et patriotismum et timorem. Mihi enim nihil aliud erat nisi campana quaedam fracta, tamen longe erat exspectandum, quod per securitatem nobis erat eundum, securitatem, inquam, acriorem quam in aeroporto! Mihi supralatum videbatur - multo facilius est in parlamentum Germanicum intrare quam ad eam campanam pervenire - sed illi dicebant, si quid accideret, ita melius esse. Ego si essem terrorista, primum non campanem vellem delere, praesertim cum iam sit fracta, sed rem maiorem; si autem revera vellem delere hanc campanam, aliter impetum facerem, fortasse potissime per aerem.
Post ictus Londonienses prohibitos collocuta sum cum Anglo, qui illo tempore in America versabatur, et qui mihi dixit Americanos omnino insanos fuisse. Nos eramus solliciti, non autem insani. Scimus enim nos numquam omnino securos esse, neque id flagitamus a politicis. Americani contra ante ictus Novi Eboraci omnino securos se sentisse videntur, qua de causa nunc difficilis est res.
Similiter se habet res de sclopetis: Maximi momenti est plerisque Americanis ius sclopeti. Cur? Ut se possint defendere. Contra quem? Nesciunt. Abhinc ducentos annos scilicet necesse erat se vi defendere, quod in multas partes ius nondum pervenerat, sed nunc? In certis regionibus fortasse potest utile esse, sed si nemo haberet talia arma, non opus esset sclopetis defendendi causa. Ego sine sclopeto securam me sentio, quod scio in Germania multo plures omines accidentis in via vel in domo necari quam ab aliis occidi. Certa iura, certas leges sacrosanctas habeo, promi loco scilicet libertates fundamentales, et si quis extra ius me aggreditur, non oportet extra ius eum ulciscar. Americani minus fideles esse videntur in civitatem.

Ut vera dicam, Marce, pro terra nostra timerem, si subito nos homini ob eam causam plauderemus, quod veste militis Germanici indutus esset.

Cura, ut valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Iov 12 Oct, 2006 21.38

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.22, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 13 Oct, 2006 6.52

Vettius Norico suo amico siue Glockiferenti commilitoni et Iuliae Rutilellae et uariis pseudopacificis s.d.p.

Nil mihi manet, Norice, quia meam mentem loqueris, nisi tecum consentiam! Itaque me excusatum habeas dum Iuliam certiorem de rebus uariis faciam.
Imprimis, Iulia, regulae de uexilli Americani ostentu, quas recte memorasti, potiusquam regulae sunt protocolla; sic aliis id sanctum, aliir id comburendum (una cum Saracenis) habere licet. Talis est libertas apud nos. Praeter hoc tibi gratulor tuae libertatis causa, quod tibi tuum uexillum in uia deiectum despicere licet. Vtinam Turcae tibi eandem libertatem in lunam crescentem despiciendo praebeant, si quando, sicut tandem fore uidentur, multitudine Germaniam uicerint.
Porro, si Anglo isti quicum collocuta es Americanos omnino insanos habere esse liceat, nullis rationibus relatis, liceat mihi eisdem rationibus Anglos omnino cinaedos habere. Ergo ad sclopetos. Quod enim nos nescire putas contra quem sclopetis nosipsos defendamus, inspice, quaeso, proportionem criminum uiolentium apud uarias ciuitates. Namque argumentum tuum est apud pseudopacificos crebrum; uidelicet, si uetas sclopetos, crimina diminuis. Si autem facta audis, aliter indicant. In Britannia, e.g., sclopetis omnino uulgo uetatis, numerus criminum uiolentium numerum eorum apud nos dupliciter superat. Salus populi suprema lex esse uideatur; cur igitur legislatores quidam sociopathici, osores populi, osores patriae, omnibus nisi scelestis arma prohibeant, non est difficile intellectu.

Cauete non ualeatis
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Oenipontanus on Sat 14 Oct, 2006 17.34

Dissentiam transatlanticam crescere in aperto est.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

numeros

Emitteby Phlebas on Sat 14 Oct, 2006 19.47

Phlebas Vettio salutem dicit

Doleo sed tecum consentire non possum : veritas multo distat ab tuam sententiam, immo opposita est : homicidia 4.3 pro centum milia incolarum sunt in USA; 1.4 pro centum milia incolarum in Britannia; 1.2 pro centum milia incolarum in Italia nostra.

Fons mea est : http://www.nationmaster.com/graph/cri_m ... per-capita

Mirum non est : sclopeta necant, ubi sclopeta et caedes.

Exempli gratiam si sclopetum habuissem uxoris interfector fuissem, sed non habeo ... et vivit.

Vale et veritatem adtende
Last edited by Phlebas on Sol 15 Oct, 2006 23.12, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 14 Oct, 2006 22.20

Mucius omnibus s.d.

Verum est Phlebas, multo maiores quam in aliis nationibus sunt caedes in u.s.a. sclopetorum causa; repperi esse anno quoque homines necatos in Germania 381, in Francia 255, in Canada 165, in Anglia 68, in Australia 65, in Iapone 39 in Statibus Unitis 11.127!
Non puto autem facile hunc morem detinendi arma sublatum iri; nam multi sunt qui lucra capiant ex armis, et ubi lucrum potentium, nullum ius. Numquam sinent legem promulgari contra arma priuata quae uendunt!
Sic potius quam magis arduam reddere et tutam uenditionem armorum faciunt ut illa perfacile possint emi, ciuium detrimento.
Et arma domi saepius sunt perniciosa quam auxiliaria: qui arma tenet putat se tutiorem esse a latronibus, attamen magnam probabilitatem habet aliquod inconsultum facinus efficiendi, mentem amittens momento furoris, causis fatuis, interfector fiens.

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron