Iulia Marco ex America reverto ceterisque sal.
Id, quod narras, care Favoni, optime mente fingere possum.
Duas res enim imprimis in mentem mihi veniunt de mente Americana cogitanti, quarum est prima patriotismus, alia timor terroristarum. Olim in angulo quodam interretis regulas inveni, quomodo vexillum sit tractandum, et quid sit agendum, hymnus nationalis cum cantatur. In Germania, nisi forte est certamen mundiale pedifollicum, longe oportet quaerere, usque vexillum Germanicum invenies, et nemini in mentem veniret tale vexillum quasi sanctum habere. (post certamen mundiale autem pluria cerni possunt vexilla in via, quod mihi non displicet.) Ibi multitudo est regularum, qua in parte debeant esse sidera, si e fenestra vel per viam monstratur vexillum, quomodo monstrandum sit ('reverenter'), ubi alia vexilla, vexillum Americanum non debere humum tangere, non licere vexillum in contemptione urere, sed cum obsoletum est, oportere 'digno modo delere', ergo potissimum urere etc. etc.
Ipsa cum una cum amicis Germano-Americanis viderem Campanam Libertatis Philadelphiae, optime videre potui et patriotismum et timorem. Mihi enim nihil aliud erat nisi campana quaedam fracta, tamen longe erat exspectandum, quod per securitatem nobis erat eundum, securitatem, inquam, acriorem quam in aeroporto! Mihi supralatum videbatur - multo facilius est in parlamentum Germanicum intrare quam ad eam campanam pervenire - sed illi dicebant, si quid accideret, ita melius esse. Ego si essem terrorista, primum non campanem vellem delere, praesertim cum iam sit fracta, sed rem maiorem; si autem revera vellem delere hanc campanam, aliter impetum facerem, fortasse potissime per aerem.
Post ictus Londonienses prohibitos collocuta sum cum Anglo, qui illo tempore in America versabatur, et qui mihi dixit Americanos omnino insanos fuisse. Nos eramus solliciti, non autem insani. Scimus enim nos numquam omnino securos esse, neque id flagitamus a politicis. Americani contra ante ictus Novi Eboraci omnino securos se sentisse videntur, qua de causa nunc difficilis est res.
Similiter se habet res de sclopetis: Maximi momenti est plerisque Americanis ius sclopeti. Cur? Ut se possint defendere. Contra quem? Nesciunt. Abhinc ducentos annos scilicet necesse erat se vi defendere, quod in multas partes ius nondum pervenerat, sed nunc? In certis regionibus fortasse potest utile esse, sed si nemo haberet talia arma, non opus esset sclopetis defendendi causa. Ego sine sclopeto securam me sentio, quod scio in Germania multo plures omines accidentis in via vel in domo necari quam ab aliis occidi. Certa iura, certas leges sacrosanctas habeo, promi loco scilicet libertates fundamentales, et si quis extra ius me aggreditur, non oportet extra ius eum ulciscar. Americani minus fideles esse videntur in civitatem.
Ut vera dicam, Marce, pro terra nostra timerem, si subito nos homini ob eam causam plauderemus, quod veste militis Germanici indutus esset.
Cura, ut valeas!