Salvete omnes,
quaestionibus his respondebo, etiam si dictis optimi Rhumak hac alia discussione http://chat.yle.fi/latini/viewtopic.php?f=1&t=634 plane consentio. Quaestionarium hoc studii ratione videtur nobis praeberi, non affectionis morbi cuiusdam heautologici de quo dominus Rhumak, ergo non dubito placitum atque perutilem esse respondere.
Valete!
1; 2; 3; 4: Patria mihi est Italia, natus sum trium et viginti annorum, sum vir et filios non habeo.
5. Quas linguas loqueris? Loquor italice, hispanice, francogallice, anglice nec non et latine, sed non profluens; discens sum etiam linguae catalanae. Legere et vertere syriacam, hebraicam atque arabicam polleo, quarum linguarum praecipue arabicam perdiscere velim usque adeo eam loquar.
6. Quae studia linguae Latinae habes? Linguam latinam studui schola media superiore (a quattuordecimo usque ad undevicesimum annum meae aetatis); porro mea sponte discendo profectus sum, praecipue legendo atque vertendo, usque ad hodie.
7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Quattuordecim, aliquando plus, aliquando minus.
8. Quae alia studia habes? Studia universitaria.
9. Quare linguam Latinam didicisti? Praecipue religionis causa, sed etiam studii historici nec non et linguistici.
10. Si filios haberes loqueris cum iis latine? Utique!
11. Velles linguam Latinam in publicum extendere? Ita volo.
12. Putasne lingua Latina mortua non esse? Quare? Mihi non videtur lingua latina mortua esse, cum latine loquentes simus, scripto
Revera, multi vocitant mortua lingua quaedam tantum scripta, vel lingua quae, uno vel alio quia, mutationes formae non patitur; sed distinctio haec inter linguas mortuas et vivas caret ponderis scientifici, et videtur esse mera superstitio, seu vox vulgata.
Porro linguas neolatinas, seu vulgares romanicos, aliud non sunt quam ipsam latinam linguam varietate colloquiali, ideo nullo modo lingua latina mortua vocari potest.