Num lingua Latina mortua est?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Num lingua Latina mortua est?

Emitteby reginalatina on Sol 11 Ian, 2009 2.53

Salvete! Septemdecim annos nata sum et scholastica Barcinonensis sum. Inquirendi studium habeo cui nomen est: "Num lingua Latina mortua est?". Quamobrem velim hanc inquisitionem vos respondere. Multas gratias vobis ago!


1. Quae tibi patria est?


2. Quot annos natus/nata es?


3. □ Vir □ Femina


4. Habesne filios?


5. Quas linguas loqueris?


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?


8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero
□ Minime

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero
□ Minime

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
reginalatina
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 10 Ian, 2009 2.23

Mea responsa

Emitteby kappi on Lun 12 Ian, 2009 22.02

1. Quae tibi patria est? Mihi Italia est patria (Romae sum).

2. Quot annos natus/nata es? Nata sum sedecim annorum.

3. Femina

4. Habesne filios? Non habeo.

5. Quas linguas loqueris? Loquor Italice, Latine, Britannice; conor studere Veterograecam et Russicam linguas.

6. Quae studia linguae Latinae habes? Studeo Latinam linguam in schola, sed lego, loquor et disco alia per memet ipsam.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Consecro plus quam V hebdomadarias horas Latinae linguae studendae.

8. Quae alia studia habes?
□ Legere
Alia: scribere, discere nova de mundo

9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine? Ita vero

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi? Ita vero

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse? Puto Latinam linguam pervivam esse!!!
Quare? Ea est mater multissimarum linguarum hodiernarum, Latini homines gubernaverunt notum orbem per saecula, adhuc sunt viri et mulieres amantes Latinam linguam et utentes ea ad populos connectendos... Non solum Britannica lingua est domina in communicationem, semper dico!
kappi
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Iov 25 Dec, 2008 21.45
Location: Roma, Italia, Europa

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Drusdanus Audax on Mart 16 Iun, 2009 21.34

Salve

1. Quae tibi patria est? Est Hollandia, 'Nederland', fines batavorum, quid malis!


2. Quot annos natus/nata es? Natus sum quattordecim annorum.


3. Vir


4. Habesne filios? Filii adhoc non mihi sunt.


5. Quas linguas loqueris? Loquor linguam Batavam, Linguam Luxemburgicam, Latine (non profluens), Germane et Britannice (quoque non profluens). Et disco Francogallicam, Veterograecam, Italicam et linguam Thibeti.


6. Quae studia linguae Latinae habes?
Studeo Linguam schola, ipse autem multes horas ago domi cum legendo libros latinos.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Penso quasi sunt sex horas


8. Quae alia studia habes?
□ Musica
□ Legere


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa; est vero pulchra lepidaque lingua ad utendum!
□ Linguarum causa



10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero! eos latine educaturus sum


11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero! Esset optimum cum utitur saepe lingua

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
non puto, quod multa Latina (in exemplo scriptoris) adest hodie, et possis eo uti. Scribo modo epistulam latinam, modo lego 'Harrium Potterem et philosofi lapis'... alio tempore tempto cum parentibus loqui, sed illi non possunt ergo non respondent. Opto, omnes Latine sciant! Et, esset difficile loqui linguam ordinariam sine adhibendo verba latina.
Drusdanus Audax
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 16 Iun, 2009 20.10

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Marrucinus on Sol 05 Iul, 2009 16.08

Salvete omnes,

quaestionibus his respondebo, etiam si dictis optimi Rhumak hac alia discussione http://chat.yle.fi/latini/viewtopic.php?f=1&t=634 plane consentio. Quaestionarium hoc studii ratione videtur nobis praeberi, non affectionis morbi cuiusdam heautologici de quo dominus Rhumak, ergo non dubito placitum atque perutilem esse respondere.

Valete!

1; 2; 3; 4: Patria mihi est Italia, natus sum trium et viginti annorum, sum vir et filios non habeo.

5. Quas linguas loqueris? Loquor italice, hispanice, francogallice, anglice nec non et latine, sed non profluens; discens sum etiam linguae catalanae. Legere et vertere syriacam, hebraicam atque arabicam polleo, quarum linguarum praecipue arabicam perdiscere velim usque adeo eam loquar.

6. Quae studia linguae Latinae habes? Linguam latinam studui schola media superiore (a quattuordecimo usque ad undevicesimum annum meae aetatis); porro mea sponte discendo profectus sum, praecipue legendo atque vertendo, usque ad hodie.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Quattuordecim, aliquando plus, aliquando minus.

8. Quae alia studia habes? Studia universitaria.

9. Quare linguam Latinam didicisti? Praecipue religionis causa, sed etiam studii historici nec non et linguistici.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine? Utique!

11. Velles linguam Latinam in publicum extendere? Ita volo.

12. Putasne lingua Latina mortua non esse? Quare? Mihi non videtur lingua latina mortua esse, cum latine loquentes simus, scripto :P

Revera, multi vocitant mortua lingua quaedam tantum scripta, vel lingua quae, uno vel alio quia, mutationes formae non patitur; sed distinctio haec inter linguas mortuas et vivas caret ponderis scientifici, et videtur esse mera superstitio, seu vox vulgata.

Porro linguas neolatinas, seu vulgares romanicos, aliud non sunt quam ipsam latinam linguam varietate colloquiali, ideo nullo modo lingua latina mortua vocari potest.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Marrucinus on Sol 05 Iul, 2009 18.09

Linguae neolatinae, seu vulgares romanici aliud non sunt quam ipsam latinam linguam varietate colloquiali. :oops:
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Mamars on Lun 20 Iul, 2009 23.54

Marcus omn.s.p.d.

1. Quae tibi patria est? Mihi Italia est (Picenus sum)

2. Quot annos natus/nata es? annum decimum octavum ageo

3.Vir

4. Habesne filios? minime

5. Quas linguas loqueris? italice loquor

6. Quae studia linguae Latinae habes? mea sponte discendo

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? duo

8. Quae alia studia habes? □ Ludi corporis

9. Quare linguam Latinam didicisti? □ Linguae Latinae causa

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine? non puto eos latine locuturos, sed spero

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi? nescio

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse? Quare? latine loquemus hoc in foro: hoc satis est ut ea viva putetur
User avatar
Mamars
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Lun 03 Nov, 2008 16.20
Location: Italia, Recinatim

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Aurelius on Merc 05 Aug, 2009 12.30

Aurelius S.D.


1. Quae tibi patria est?
Italicus sum.


2. Quot annos natus es?
Togam virilem sumpsi abhinc unum annum.


3. Vir


4. Habesne filios?
Non habeo.


5. Quas linguas loqueris?
Italicam,sermonem Italiae septentrionalis,Anglicam. Veterograecam scio.


6. Quae studia linguae Latinae habes?
Incepi Latinam discere in schola.



7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Quantum mihi est.



8. Quae alia studia habes?
Musicam,legere,linguarum scientiam,medicinam,rem publicam,peregrinari (si est facultas).



9. Quare linguam Latinam didicisti?
Latinae causa.



10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
Non est dubium,graece etiam temptarer.


11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
Latina publice uti vellem,quod non solum excelsa,sed etiam utillima est lingua.



12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Radices quorum ad occasum habitant sunt in Latinitate Graecitateque; Latina lingua,ut Graeca,intra pectora est nobis.
Aurelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 04 Aug, 2009 12.19
Location: Italia septentrionalis

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby petermatasovsky on Mart 11 Aug, 2009 14.00

1. Quae tibi patria est?
Civis Slovachiae sum.


2. Quot annos natus es?
Triginta annos sunt mihi


3. Vir


4. Habesne filios?
Non habeo.


5. Quas linguas loqueris?
Amo omnes filias matris latinae super omnia linguam italicam et gallicam. Linguam Anglorum etiam uti possum.


6. Quae studia linguae Latinae habes?
Studebam hac linguam in liceo (schola media) etiam in Universitate.



7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Dependet ad situationes concretas.



8. Quae alia studia habes?
Amo historiam et theologiam.



9. Quare linguam Latinam didicisti?
Quia puto hanc linguam omnium linguarum mundi pulcherrimam esse.


10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
Sine dubio. Discipulis meis scholasticis saepe sententias latinas dico.


11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
Vellim ut multi linguam latinam sicut portam sapientiae inveniant.



12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Latina vivit et supervivet.
petermatasovsky
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 11 Aug, 2009 13.39

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Sebastianus Magnus on Sat 19 Sep, 2009 10.55

Ave!!!!
Sebastianus Magnus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 19 Sep, 2009 10.42

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Lepidus on Ven 27 Nov, 2009 10.05

1. Quae tibi patria est?
America


2. Quot annos natus/nata es?
LXII

3. □ Vir □ Femina
Vir


4. Habesne filios?
Ita


5. Quas linguas loqueris?
lingua anglica, lingua gallica, lingua hispanica


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia - linguae latinae studui in ludo

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
nunitae de gregibus et colloquiis lego quinque horas hebdomadia


8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?
habeo labores


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia Hae omines causae

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero ita vero
□ Minime

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero ita vero
□ Minime

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare? Non, per viis gregum multi scribent et loquentur linguam latinam
Lepidus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Ven 27 Nov, 2009 9.35

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Honcongensis on Sat 28 Nov, 2009 3.52

1. Quae tibi patria est? Britannia

2. Quot annos natus/nata es? LXIX


3. □ Vir □ Femina Vir


4. Habesne filios? Unam filiam habeo


5. Quas linguas loqueris? Anglice, atque paulum Nepalice, sermone Cantonensi, Francogallice, Latine loqui scio.


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia In ludo universitateque didici.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Fortasse quinque sexve horas


8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica Ita
□ Legere Ita
□ Coquere
□ Alia. Quae? Per montes ambulare soleo, de historia rebusque politicis Nepalicis investigationes faci scriboque.


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia On principio discebat quod disciplina haec in ludo meo obligatoria erat, postea lingae Latinae causa et historiae causa studere pergebam.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero Cum filia Latine non colloquor sed fortasse postea conabor
□ Minime

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero Non credo linguam Latinam eodem munere fungi posse atque olim totam per Europam fungeretur, sed velim ut in sollemnitatibus usus extendatur (exempli gratia apud Parlamentum Europaeum)
□ Minime

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse? non omnino mortua sed paene mortua est, quod numerus Latine inter se communicantium est minimus atque plerumque neque bene neque celeriter communicare possumus.
Quare?
Honcongensis
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Ven 25 Sep, 2009 4.33
Location: Honcongum

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Honcongensis on Sat 28 Nov, 2009 3.56

Mihi ignosce quod mendum in epistula mea inveni. In reponso nono non `On principio discebat' sed `In principio discebam' scribere debebam.
Honcongensis
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Ven 25 Sep, 2009 4.33
Location: Honcongum

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Maria Barbara on Lun 28 Dec, 2009 20.17

1. Quae tibi patria est?
Hungaria

2. Quot annos natus/nata es?
27 annos nata sum

3. Femina


4. Habesne filios?
Non habeo

5. Quas linguas loqueris?
Loquor Hungarice, Teodisce, Britannice, Latine et Sperante.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
Ludus, et sponte.


7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Minimum 1 horam.

8. Quae alia studia habes?
Pictura textili
Linguae aliae
Musica
Legere
Computatrum et TTT

9. Quare linguam Latinam didicisti?
Quia compulsoria erat; atque quia ea mihi placet.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
Si filii mei Latine discere vellent, loqueram Latine cum iis. Si non, non.

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
Ita vero


12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?

Nescio quid putem. Si aliquis Latinista hanc linguam fluenter loqiutur, atque eam linguam maternam clamat, fit lingua Latina materna lingua = lingua vivens.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby doctorcomites on Lun 18 Ian, 2010 21.22

Salvete,
novus sum, sed tantus metus scribendi me tenuit ne auderem alibi aliquid scribere. Quamobrem statui hic ista responsione dicere vobis quis sim, unde veniam et cetera.

1. Quae tibi patria est?
Italia

2. Quot annos natus/nata es?
In trigesimo tertio anno sum

3. □ Vir □ Femina
Vir sum

4. Habesne filios?
Filios non habeo

5. Quas linguas loqueris?
Italice, Anglice, Germanice, Latine et Veterograece loquor.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
Incepi linguae Latinae studium cum in Ludo fuerim, deinde studia Philologiae Classicae in Universitate perduxi, et dii voluerunt me indignum Veterograecis et Latini sermonis ludimagistrum fieri.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Ut ludimagister quattuor horas hebdomadarias, complures mea sponte.

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi: corporis minime
□ Musica: olim canebam
□ Legere: aestivo tempore tantum, cum hiemale mihi oculi fessi in studendo sint.
□ Coquere: maxime me iuvat coquere! Ecquidem melior cocus quam gramaticus sum.


9. Quare linguam Latinam didicisti?
Ut ante scripsi, in ludo Latinus sermo studendus erat, deinde voluptas veterorum scriptorum legendorum.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero, cum nesciam an uxor mea id patietur :=)

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero


12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Puto permultos etiam nunc latinos auctores legere velle, cum eorum sententias vivas esse, et, ut ita dicam "nobis scriptas", videantur.

Valete.
doctorcomites
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Lun 18 Ian, 2010 20.55

Re: Num lingua Latina mortua est?

Emitteby Iac on Iov 21 Ian, 2010 0.04

1. Quae tibi patria est? Americae habito.

2. Quot annos natus/nata es? Undevigenti annos habeo.

3. Sum vir.

4. Habesne filios? Nullum filium habeo.

5. Quas linguas loqueris? Prima lingua mea es Anglica. Discipulus linguae latinae iam sex annos sum et linguae graeciae iam duo annos.

6. Quae studia linguae Latinae habes? Lingua Latina summa et pulcherrima est.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras? Lingua latina semper in animo meo est, sed circiter octo horas consecro.

8. Quae alia studia habes? Discipulus philosophiae, logicae, et mathematicae sum.

9. Quare linguam Latinam didicisti? pulchritudinem grammaticae latinae valde amo.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine? Ita vero.

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi? Ita vero.

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare? Ob linguam latimam non augescentem, mortua est, sed ob utilitatem summam latinae, evidentissime non.
Iac
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 20 Ian, 2010 23.31

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron