Religio Romana

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Religio Romana

Emitteby Furius Camillus on Sol 01 Oct, 2006 12.27

Ave fratres , numquam me christianum sentitus sum et paulo ad religionem paganam adpropinquavi. Sed ex vobis peritissimis peto an esset libri de religione pagana romana antiqua, in quibus legere de ritiis et correcta ad colendum deos. Vobis gratia ago!
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 01 Oct, 2006 14.55

Aue Furi Camille!

Libros de religione antiqua pagana non cognosco, sed audiui institutionem esse cuius propositum est aetate hodierna deos antiquos colere :shock: ! Sic inquisiui in interrete et hunc situm repperi:
http://www.ysee.gr
Non solum tamen laborant hi homines ut religio deorum olympiorum reuiuiscat, sed ut omnes mores antiquae Graeciae iterum ualeant!

Si sententiam meam tamen quaeritis, mihi hoc plane insania uidetur :lol: .
Nam si iucundum graueque est detegere et patefacere nostras origines, et amouere nolle mores maiorum, cum haec nos de nosris radicibus certiores faciant et sciores reddant de nostro cultu, uerum ab antiquitate sunt prudenter excerpendae res, ne profectus aeuorum insequentium amittamus.
Prorsus, quid deos antiquos, quos iam Cicero aliique sapientes praeteriti ridebant suis temporibus, colere prodest?
Quid putatis hac de re? Nonne absurdum uobis quoque uidetur:?:

Curate ut ualeatis!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sol 01 Oct, 2006 19.21

Hauete, amici!

De festis deorum nostrorum in lexico latino IL Scaevolae Mariotti, omnem ordinem reperies. Libros sacros haec religio, qua non dogmatica, non habet praeter Sibyllinos - eheu - perditos.
Et ego, si me ad unam pertinere religionem fateri debeam, profecto illam splendidam religionem olympicam eligam, quia dogmata non habet, non dei prorsus boni vel prorsus mali sunt, non sanctos, non peccata, non veritates secretas. Olympicos deos multiplices, mobiles et aliquando vitiosos multo malo quam unum optimum, perfectissimum, longinquissimum.
Ceterum, meampte sententiam si nosse cupis, omnes religiones insanae, omnes itidem sapientes sunt: anima qua eas colis, insanas aut sapientes facit: utrum stulta fide et obtuso cerebro, an corde aperto ac simplici reverentia naturae, sine voluntate et arrogantia quemquam docendi similium tuorum.
Scito proxima festa a.d. V Id. Oct. (11 October), post XI dies abhinc, haberi: MEDITRINALIA, in honorem Meditrinae, deae medicae!

DI TE SERVENT!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Furius Camillus on Mart 03 Oct, 2006 14.52

Ave Rhumak , te adprobo ! Mucius nostra religio antiqua , multis rebus, melia est quam christiana aut islamica.Non dico melium ob theologia aut respondit modo meliore hominibus de mysteriis orbis et vitae.Cogito de antiquiis temporibus, cum bella sancta et religiosae non fuerunt , solum cum monotheismi inter populos incederunt , bella fuerunt. In pagana religione tot mores nostrae civitatis hodie sunt , sic non scio cur homines ridunt de pagana et cur homo , qui colet antiquos deos, videtur agens id per lubidrium...
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 03 Oct, 2006 16.28

Mucius Rhumaki Furioque salutem

Furi mi, si bene intellexi, malis religionem paganam quia dicis eam non intulisse bella pro Deo. Verum hoc, plane exprobrandum. Deus uolgari ferro ignique non licet.
Sed addis illam religionem non praestare aliis doctrina Dei et sapientia quam afferat homini.
Sed qua ratione eligenda est religio? Quae anteponendam reddunt religionem ipsa haec mihi esse uidentur!

Aliud prorsus est theologica doctrina, de qua mea sententia disputare libere potest, at paene numquam extricare licet; aliud usus qui fieri potest illius religionis.
Semper illae factae sunt instrumentum regni, sicut in media aetate, quando causa fuerunt caedium ferocissimarum, sed etiam in antiquitate et romana et graeca et cuiusuis alius generis antiqui. Romae, exempli gratia, maximi momenti fuerunt (praesertim prisco tempore) sacerdotes auspicesque, qui potestatem habuerunt etiam inferendi detinendique belli.
Sic fertur a T.Liuio aut Plutarco. Semper in magna existimatione uolgus sacerdotes habuit. Atque fortasse pro religione bella exstitissent etiam si alia religio quam monotheista fuisset.
Ab hoc profecto dissentio: cum de Deis omnino omnia nesciamus, unicuique deligere licet quam religionem sequi uelit. Sed hac ipsa re, quod nescimus, pro superstitione dogmatibusque nocere aliis non licet. Viuendum est sicut si Deus non daretur. 8)

In hoc credo tibi Rhumaki conuenire cum dicis <anima qua eas colis, insanas aut sapientes facit>[religiones].
Igitur ego non prohibere uolo alios cultu suo, tamen aliquos cultus mihi uanuos uidentur.

Cur eligere religionem nisi ea praemium afferat? Quod praemium inesse potest uel in emolumento terrestri, id est auxilium homini in suis difficultatibus, uel in emolumento caelesti, id est uita beata post mortem.
Quod commodum mihi dant Di olympii? Numquam uidi hominem ab illis iuuatum aut impeditum... uah... quisque ut credit faciat...

Valete![/quote]
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 03 Oct, 2006 17.26

Rhumak ambobus amicis suis spd

Conabor, Muci, quam paucissimis verbis et sine ulla vana eruditione tibi explanare quod emolumentum religio nostratis maius quam quae orientales, ut quam ipse sequeris, vel islamica, proferunt... meopte saltem sensu deorum.

Religio saepissime oppressio populorum doctioribus inlata est: quod paganus quidem Lucretius verbis modernissimis explicat in primis versibu operis sui: quae oppressio per libros sacros, peccata, superstitiones dogmata infertur.

Quid habet olympia religio quod ceterae non habent? Quaere potius, quid NON habeat, quod ceterae habent: LIBROS SACROS, PECCATA ET DOGMATA NON HABET: en quamobrem exploratio scientifica Paganitate numquam impedita est nec multata: sunto Dei, si placet, "falsi et mendaces", ut Dantes dicit, sed sub illis Deis numquam quidam ut Giordano Bruno, Averrois, Galileo Galilei et Keplerus combussi vel comburi periclitati sunt! Sub divis nostris Alexandria florebat scientiaeque cum illa: monotheistae venerunt et Alexandriam incenderunt, quia "Coranum non haberet, sed etsi habuisset item incendissent, quia Coranum iam ipsi legerant"! Hinc mors, hinc obscurissimum aevorum, hinc medicina scientiisque paganis oppressis pestilentiae paupertasque medii aevi ortae sunt. Non tam falsi et mendaces isti Dei sunt, siquidem maximam omnium civitatum inspiraverunt, cuius linguam nuncusque colimus! Cum Deus Abrahae rerum Romanarum potitus est, inde Romae coepit gliscere tabes. Sed non de hoc disserere cupio.
De hoc potius: quid est deus? quot capita, tot responsa: sunt, quibus Deo opus est ut viam sibi indicet et erroribu liberet: istis deus pater est.
Sunt, quibus Deus iussa colendi faciendique ut alii colant tantum dat, praemiaque per virginis futuendas dat: istis deus patronus est.
Sunt denique, quibus Deus non una simplex idea, sed unus multiplex spiritus rerum nascentium et necessitatum nascendi materiei, quae Ananke vocari potest et quae multiplices deos gignit: hi dei principia rerum hominibus inspirant et ad invicem eorum acta regunt: istis Divinitas mater est, Dei fratres: quid hoc ridiculi habeat, nescio. Certe, ludificandum mihi quidem non videtur.
Quid igitur Dei Olympii nobis dant? Docent, non esse unum spiritum mundi, sed multi et multiplices et harmonia vivere, et harmoniam vivere in nobis et in Divis fratribus maioribu nostris: Divi sunt spiritus et flammae quae acta nostra, ut dixi, regunt: non dogmata, non peccata, sed sensus vitales. Non boni nec mali, sed itidem boni et mali prout Ananke constituit, quod culpas non tollit, sed adseverat. Haec nonne est religio moderna, et modernis rebus apta?

DI VOS SERVENT
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 03 Oct, 2006 20.57

Mucius comiter salutem dat

Fortasse intellegere quiui quomodo putes Deos paganos, Rhumak, sed mihi conceptus tuus magis propinquus esse philosophiae quam religioni uidetur. Nec, nisi fallor de quibus legi, a te multum dissentio (de necessitate dico praesertim). Attamen in hoc mihi superuacui uidentur Di, quia fingitur quod non est neque necesse est esse, fortasse melius explicandi causa, sed nequicquam.
Cum philosophia ratione explanet res mundi, aptius credo non palari per res quae non bene planeque mente comprehendi possunt.

De religionibus monotheistis autem, fateor eas saepe scelera horribilia patrauisse, sed hoc non in natura eorum est, cum ad amorem et caritatem homines incitent; neque hodie multa mala facinora efficiunt: cui nocent ecclesiae christianae aut iudaeae? Neque uero islamica "ecclesia", si ita appellari licet, noceret cuipiam, nisi ea abutantur proceres. At hoc accidit quia illi populi egent, et religio usurpatur excusationem ad pugnandum contra diuites (occidentales, praesertim Americanos); non desunt tamen musulmani pacem amantes, qui condemnant haec acta.
Scelera cruenta condemnantur a doctis doctrinae religiosae.

Iactas porro libros sacros libertatem non sinere fidelibus: hoc non omnino uerum est, ecclesiae non sinunt, cum in libris sacris tot interpretationes inueniri possint, et tot rationes uiuendi ab eisdem existere, ut magnam libertatis partem legenti sinant. Aliter esset ecclesia unica omnibus.
Denique credo (spero :!: ) religionem quoque Mahometi in melius mutaturam, sicut illae christianae factum est :D .

Valete mihi, sodales!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 03 Oct, 2006 22.53

Mucio ceterisque spd

... sed qui limes inter religionem et philosophiam? Philosophia antiquitus scientiae locum tenebat, cum autem porro scientia se produxit in moralis et publicas materies philosophia compulsa est, sive illas, quae non ad scientias "exactas" pertinerent (mathematicam, geometriam, biologiam etc.). Ergo secreta mundi explanare scientiae, iustos mores in civitate usurpandos et in vita privata philosophiae, fere idem quod religioni mansit addita antiqua visione super origine mundi, quam scientiae numquam rarissimove delere valuerunt. Hoc hodie philosophia a religione differt: originem orbis omnino scientiae credidit qua necdum detectam, nec se quicquid in ea explicanda valere contendit: nec Marx, nec Nietzsche, nec Freud vel Gentile et Caccioppoli nostri vel qui vel quo mundus ortus esset explanare ausi sunt, quod econtra Eraclitus, Parmenides et plerique philosophorum priscorum fecerunt. Quia igitur Paganitas rationes exorti mundi per Ananken praebet (seu Noctem orphicam sive Eurinomen pelasgicam), non philosophia, sed reapse mera religio est.
Ceterum, religio principia vitae ponit, quod Paganitas facit (Fidem amicitiae iurisque iurandi - Zeus orkios/Iuppiter Capitolinus, Concordiam, Pacem, Memoriam maiorum suorum, seu suae historiae - Lares, Penates etc.), relapsis poenas quasdam divinas pollicita, quod nulla philosophia ullo pacto facere valet.
Sin religionem esse negas, quod deum non quoddam datum omnisque sensus habentem ducit, id verum est, sed ratio discernendi ipsa te fallit: Dei Olympii non ut Abrahae Deus sunt, qui unus tota complectitur: quisque deus unius voluntatis spiritusque materieique praeses est: EST ipsa voluntas, ipse spiritus, ipsa materies: quam conceptionem in scriptis Iordani Bruno paganissimi philosophi (qui autem paganitatem aegyptiorum malebat) facillime reperies. Et edepol quid est religio nisi sensus sui in natura et per naturam viventis? Christianitas Islamicitasque, et omnes monotheismi, id addunt, quod finem ultimum faciunt, dum Paganitas cyclicam versionem rerum sine fine praedicat (quam malo), idque tollunt, cultum maiorum suorum, qui in illis religionibus nil alid ac homines sunt hominibusque pares: sed ego malo maiores meos aliquid me maius sentire ut Penates Laresque, quam nil ac pulverem in pulverem reversum: ceteris rebus religiones similes sunt: principium unicum quod omnia complectitur omnes habent (Jhwh, Allah, Ananke) homines in sinum Divinitatis relatos propter celsa merita (sanctos vestros, heroas nostros... nescio quomodo res apud Muslimos se habeat), sed leges et praecepta moralia scripta (Biblia, Talmud, Torah) monotheismi tantum habent: apud nos, leges et praecepta moralia, cum ab Ananke una complectantur, a singulis Deis quasi in imaginibus ex spiritu effinguntur: non igitur supervacanei, ceu, mi Muci, contendis, Dei sunt, quoniam illum tenent locum, quem texta monotheistis: vobis litterae firmae, nobis signa viventia Sacrorum sunt testimonium
Qui autem Dei aliquando mobiles prout status suus sive ipsa Ananke iubeat sunt: idem Apollo, qui medicinam invenit, etiam ferocissimus deorum est, idem Pluto, qui mortis est dominus ergo vitae inimicissimus, eius maximi principii vitalis, quod Amor est, praeda fit simul atque Proserpinam (quae, qua filia deae fecunditatis, maxime dea vitalis est!!) amare coeperit: hoc mihi poeticissimum videtur: hae contradictiones hanc religionem minus ut ita dicam "staticam" magisque vitae carnique propinquam faciunt, et eam ob rem hanc opto aliosque, si opinionem meam quaerunt, his rationibus hortor optent: quod principia ponit, non ut leges scriptas et ferreas*, sed ut mobilia flamina animai, quae procellis vitae, et in ultimo obscurae voluntati Anankes et Fatorum, exposita sunt: quid hoc verius, quid tragice sed simul dulcissime iustius est? Haec differentiuncula (!) optimam religionum paganam facit et modernissimam.

VIVAVUVE

*Tu milibus pluribusque modis scriptum interpretari potes, sed semper scriptum est: et quid est scriptum, nisi praeda Potestatum? Potestas uno modo omnia legit aliosque legere coercet: sin scripta desunt, sin iussa religionis sunt flamina interiora cuique et in maiorum (sive ipsorum Deorum atque Penatum) memoria sita inalienabili, haec via Potestatibus omnino conclusa manebit: dicis proceres ecclesiis abuti, sed quae ecclesiae sine proceribus? Ipsi qui lecturam unicam dant sunt ii qui ecclesia abutuntur, sed lectura unica textorum ecclesiam esse patitur: sine proceribus non unica interpretatio Verbi, sine unica interpretatione Verbi, non Ecclesia: canis sibi caudam mordens id est argumentum: proceres ecclesia abutuntur, sed in ipsa natura ecclesiae est abusus: nam unica interpretatio Verbi item columen et fundamentum ecclesiaest et item ferox est abusus..... sed quae religio monotheista sine ecclesia? Nam nonne columen ipsum religionum monotheistarum est euangelizatio, sive sequacum exquisitio ("proselitismus")? Sed quae euangelizatio sine ecclesia et (iterum iterumque) unica interpretatione?

Me tibi propter prolixitatem non taedio fuisse valde auguror :oops:
Iterum vale mihi
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 05 Oct, 2006 16.36

Mucius Rhumaki salutem

Sed caue, Rhumak, ne confundas paganam religionem cum "pantheismo"; nam prima deos ueneratur et esse reuera censet, secunda naturam colit, quam Deum credit. Haec magis philosophiae propinqua, quam colebat Iordanus Brunus, illa putat hominem punitum iri, nisi quod ipsis placet facit, a Deis ipsis, quibus credit sacrificare capellas prodesse.
Nisi uis scripta uerba sequi, quia dogmata odisti (neque immerito dicere ausim), ne Deos, qui puniant uel qui ut iuuent sacrificia petant, tibi quaeras! Et uolgus graecus et romanus ineruditior mea sententia terrore metuque uiuebat deorum.
Vtcumque, si libet, me sinente :D eos colere potes, dum non noceas! 8)

Vale!!!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Iov 05 Oct, 2006 21.49

Recte dicis: sed plurimum enim habet pantheismi paganitas, quandoquidem flumina vivere, feminis coire, prolem generare posse putabat! Si enim nil est christianitati cum pantheismo, valdissime illum ex contrario religionibu polytheistis pollere constat, nempe cum prisca nomina numinum ipsa nomina rerum essent (Gaia, terra, Ceres, cerealia, vel aegyptice rha = sol et ipse solis deus, Flora = flores etc.), nec haec est philosophia, cum origo horum deorum longo aevo philosophiam natam praecesserit: dicere ausim ipso pantheismo paganitatem esse genitam, siquidem homo priscus mundi secretorum nescius, quocunque lumina verteret, naturaliaque phaenomena videret, mysteria videbat, et in mysterio numina sentiebat. Ego ergo non confundo patrem cum filio, sed elementa communia patri filioque video sequorque: nam tametsi scientia omnia vel pleraque saltem illorum phaenomenorum detexit explicuitque, necesse tamen est illum spiritum humilitatis et ut ita dicam habilitatem obstupendi retineamus, ut patientibus omnibu nostris adminiculis hodiernis, illa lucretiana "divinam voluptatem et horrorem" sentire pergamus: qui sensus partim vitae vere maximum gaudium est, quo sublato sine enthusiasmo (!) vivere coeperimus, partim ut ita dicam habena est, quae nos a naturam stuprando arceat (quotiens in vita cotidiana illa dicta audivimus, "Naturam rebellari"? nonne indicium est, quamvis parvulum, pantheismi? certe nec stulta nec - plerumque saltem - immerito dicta est phrasis). Nempe ceterum homo ratione se gerere debet, sed pura ratio pyribolo atomico perniciosior est. Nonne ipse pontifex christianorum aliquando ita dicit? Causis vero a nostris diversis.

Noceam? Nunc modo leones ad manum non sunt! :lol:
Verum hodie sacrificia capellarum ridicula essent: vos, qui religionis hebraicae pars estis, sacrificia iam non facitis, quae autem hebraei antiqui faciebant capellas mactando (aliquis eorum in loco filii sui...), cur nos faciamus? ramus verbenae deo, meri poculum nobis satis superque sunto!

Vale mihi
:)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Sol 08 Oct, 2006 22.25

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.44, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 13 Oct, 2006 21.04

saluete mei Norice Rhumakeque!

nescio an non bene quid de pagana religione sentiam explicauerim; enim mihi dicis mihi non disiungendam philosophiam a theologia esse norice; numquam uolui id facere, internoscere illam ab hac, sed potius discernere religionem a philosophia, et etiam a theologia. enim puto insulsum deos (deumue) more insipientium colere, sicut in pagis plerumque accidebat antiquitus, sed non pariter illos duco qui doctrinam tenent de deis (deoue) philosophicam. nam primi superstitiosi, cum phaenomena naturae intelligere nequeant, putant aliquem esse potiorem, qui ea fecerit, quem orans beneficia accipere possunt. nec hoc in antiquitate graeca romanaque accidit: maxime insipientes habeo qui media aetate hac ratione colebant deum sanctosque. quid enim est cultus sanctorum dei nisi paganae religionis recuperatio? et, si deus unus et omnipotens est, cur poscere sanctos singulos, alium alia re? aliubi in Italia coluntur magis sancti quam deum, quendam ut det salutem, quendam ut pecuniam, etc... hi sunt qui insipienter timent, quos Epicurus liberare deorum metu uolebat, qui putant inesse deos in terra, quos conueniri possit.
secundi autem metaphysicam doctrinam creauerunt sequonturue, quae theologia apellari licet: hi sunt qui pantheismo, deo infinito, mouenti deo immobili, etiam naturae credant, hi sunt Iordanus Bruno, Spinoza, Agostinus, Aristotelis...

Ita quando mihi dixistis de religione pagana, statim in mentem mihi subuenit illam religionis conceptio, et insulsam dixi me putare eam. :P
nunc mihi abeundum domo est, sed magis postea dicam.

ualete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sat 14 Oct, 2006 3.08

Rhumak Norico Mucioque spd

Salvete, amici! huius fori oblitus eram, itaque responsum Norici nuper, eheu, modo pellegi. Verba tua, mi Norice, plurimum habent salis, et quaestiones potissimas philosophiae religionisque accuratissime perspiciunt: nam philosophia quamvis libera (nullius est, ut in medio aevo iactabatur, ancilla) maxime religione parta est, ita ut, ut ita dicam, religiones in duas factiones reduceret priorem earum, quibu deus nonnisi summus et ab humanitate secessus "ens" exsisteret, tanquam ideae platonicae, deus Abrahae (et omnes Di monotheistarum), vel etiam Di conceptionis epicureae (nam, nisi fallor, Epicurus esse deos, sed omnino vitae humanae alienos, qua tam dolore quam pavore mortis carentes, contendebat); alteram earum, quibu divinitas ipsis rebus inesset (fluminibus, fulguribus, maribus terrisque pristinae religionis, vel simplicius materiei formisque Iordani Bruno - "principiis constantissimis", ut ipse dicit, per quae vita sempiterno aevo vectitatur). Prior deum numquam tangi mortalibusque convenire iubet (et etiam si convenit tangiturque id semper ex superno fit), altera deos aliquid facit humanitate commixtum ipsique usque relatum, ita ut aliquando colluctari, conversari, concubare quidem!, et ad invicem se effingi vario exitu possint.
Vtra factio veracior sit, sciemus forsitan post mortem, sed utra plus humanitati adtulerit artium, scientiarum, libertatis iam antiquitus nitidissime paruit: in historia religionis gentilis nostrae tempora multa fuere, quibus homines vel ex immortalibus hominum protectores contra deos luctati sunt: Prometheus ut nos flamma donaret, et omnis homo, qui ut rerum natura potiretur, superstitionibus obstitit. Meminerimus enim illa mirabilissima, pulcherrima lucretiana:

primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra
quem nec fama deum neque fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum sed eo magis acrem
inritat animi virtutem effringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret
(DE RERVM NATVRA, I, 66-71),

... De Vlixe Dantis legere videmur!, sed quam finem ille Dantis Vlixes facit? Nullam nisi unicam possibilem contra quendam deum, qui omnipotens omnino sit: in qua religione homo vincere potest, etiam pretio soluto (Prometheus ad vincla est, sed nos ignem habemus!, multos Neptunus voravit, sed hodie freta omnia dominamur!), nisi in illa, cuius numina non tam perfecta et invicta sint, ut homo Dis obstiturus iam a principio victus sit? qui illud fieri poterat in religione vg christiana vel iudaica? Ego ergo gentilem exopto, quia, uti dixi, nemo dicere potest utra veracior sit, certe tamen haec fecundior. Numquid nostri Dei "falsi et mendaces" sunt? Sunto, sed veritate sterili nil exoritur, mendacio fecundo ipsa valent imperia exstrui!!!
... nec ceterum Olympia Numina mendacia erunt, si illa intellegere et sentire quiveris... quod certum est, ita verisimiles sunt, uti deus christianorum... anne res quaedam eo verior est, quo pluribu vera putatur? Esto stultus actus Dis sacrificare et precari, nonne item stultum est precari communicarique deo Abrahae? Mea opinione neutrum stultum est: stultum, si animus (et modus) eius qui se communicat vel dis sacrificat stultus est, rectum si rectus. Certe superstitioni usque quaque obsistendum est, hoc plane Mucio consentiendum est.
Et alia re, Muci mi, libentissime tibi assentior: verissimum est, Gentilis religionis vestigium est in Christiana cultus sanctorum (quibu multi religiosi, ut ipse Iordanus Bruno, Lutherus, Calvinus etc, improbarunt): nam maximo iure Dostoevskij in "Idiota" Ecclesiam Romanam Romanorum esse vestigium imperii in aevo hodierno contendit: quid est enim ecclesia romana, nisi christianitas paganitati romanae aptata? qui aliter vulgus illam mirissimam religionem novam acciperet? nam sancti munera deorum habent: sancta musicae Caecilia ut Apollo, Sanctus Petrus ut Iuppiter maximus omnium, sanctus Iosephus ut Volcanus patronus operariorum etc etc... non forte edepol opinione mea optima formarum christianitatis catholica est!... sed semper christiana, sive monotheista, dogmatica etc etc.: cur exemplar imitemur, quando chirographum ad manum est? :D

Di vos servent
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 14 Oct, 2006 11.13

Marcus Rhumaki sodali carissimo doctissimoque s.d.p.

Excellentissime de sacris, mi amice, scribis opinionibus. Iuvat legere! Sed quod ad Dostoievski attinet, Ecclesiam Romanam ab eo imprimis in libro, qui inscribitur „Bratya Karamasovy“, id est „Karamasov Fratres“, acri subtilique ingenio ac iudicio percensam esse constat, idque in Ioannis („Ivan“) Karamasov „poemate“, cui titulus est „Inquisitor Maximus“: egregium sane opus et magnificum.

Feliciter vale.

Pr. Id. Oct. Ex Cornicum Campo.

:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 14 Oct, 2006 14.09

Rhumak Marco plusscio spd

Gratias, Marce aestimate, ob explicationem ago libenter: ego vero "fratres Karamazov" non legi. In "Idiota" illas opiniones de ecclesia Dostoevskij (Dostoievski? Dostoevsky?) in ore protagonistae sui ponit, cum simul familia cuius est hospes festa quaedam adit, in quibus a desubito tremore in clinar compulsus delirare coepit eaque de ecclesia dicit: quod enitet, quoddam "delirium veritatis" Dostoevskij significare vult, quod societas divitum et nobilium nimis est myops ut intellegat.

Valde vale!

PS "s(s)irpu" vel "s(s)irpe" usquam legi etrusce "iuncum" significare (et in hac significatione etiam scirpum latinum habemus), ita ut graecum "ainìttesthai" vertere valeat, quia aenigma solvere quasi iuncum in iunceto requirere sit. O miram phantasin linguarum! :D sed eheu nescio quae sit origo...
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Next

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron