Tiberis omnibus,quibus res Americanae curae sunt, sal.
modo de tractatu quodam legi, in quo auctor Americanus,cui nomen est Timotheus Snyder, statum recentem Civitatum Unitarum Americae cum illa civitate comparat, quam Georgius Orwell in libro suo praeclarissimo "MCMLXXXIV" descripserat. quo in libro non de socialismo agi, ut falso pervulgetur opinio, sed de democratia in irritum cadente Snyder docet. cui enim libro id praeter cetera esse propositum, ut certiores fiamus , quomodo in tali civitate homines prohibeantur, ne ipsi de suis rebus cogitent. quae cum ita sint, non esse mirum,quod civibus facile persuadeatur "bellum esse pacem","libertatem esse servitutem","ignorantiam esse fortitudinem".
quid? nonne plurimis Americanis persuasum est nonnisi bello gerendo pacem esse servandam? nonne plurimis Americanis persuasum est se in libera civitate vivere, cum iura civilia minuantur ? iis persuasum est se in libera civitate vivere, sed sibi conscii non sunt eam civitatem esse vitri modo tam translucidam, ut id, quod agant ac sentiant, ab iis,quorum id interest , facile perspici possit; iis persuasum est se in libera civitate vivere, sed sibi conscii non sunt se iam pridem a "fratre magno" observari.
de servitute vero, quam illi libertatem putant, nuper haec fere legi:
anum quandam LXXVI (!) annorum, quae olim magistra pueros docuisset, ut res ad vivendum necessarias emere posset, quia alimenta annua non suppeterent,coactam esse compluribus septimanae noctibus munere arcariae in mercatu quodam fungi. interrogata, num talis condicio iniusta atque indigna sibi videretur, "minime", inquit, " immo grata sum pro hac facultate laborandi."
valete.