Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Oct, 2004 18.20

Mercurius Bernardo s. d.

:D Sed ioco amoto, quidnam de ea re Americani putant? Utrum vere quandam machinam sub veste praesidentis latuisse credatis, an totam rem falsam ac fictam esse existimetis? Vale ac valete. Ibidem, eodem die.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 11 Oct, 2004 19.39

Mercurio B. Bernardus sal.

Perlectis praestantiorum urbium actis diurnis, nullum notarium inveni qui huic rumori serio fisus sit. Non autem mirar si quipiam id credant. :wink: Tamen haudquaquam rumor vigebit. Si forte aliter factum erit, scias me vos quam primum de re certiores facturum esse. :) Valete!

B. Bernardus
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Oct, 2004 23.40

Mercurius Bernardo s. d.

Falsum an non, rumor vanus an firma suspicio: equidem haec res in electionibus victoriam Johanni Kerry afferre poterit. :!: In historia enim electionum Americanarum, ut scio, saepe de rebus minimis eventus dependebat. In 1960, nisi fallor, Nixon in televisione fatigatus ac pallidus videbatur, immo inter disputandum sudabat: Kennedy vero vultu placido ac plane pulchro, eleganter ibidem apparebat. Et certe novimus, quis tandem palmam acceperit. Vale. Ibidem, eodem die.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 12 Oct, 2004 2.02

Mercurio s.p.d. Beatus Bernardus:

Recte dicis de momento modus se agendi duorum canditorum an. 1960. Hoc enim factum est in temporibus pristinis usus transmissionis televisificae. Adeo his temporibus gestu, habitu, vocis flexu, omnibusque huius generis victor comitiorum statui potest. Quo magis hi canditati in certamine pares esse nunc apparent, eo magis spectatores attentius gestus, habitus, vocis flexus in disputatione novissima perendie conspicient. Nihil praeteribit. Vale quam optime!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Iulia on Mart 12 Oct, 2004 22.06

Iulia sodalibus sal.

Nisi his diebus tempus mihi fere omne abessete, saepius ac plura scriberem... :cry:
Magnum periculum duco tam multos homines solum in ultimis diebus scire, pro quem candidatem sint voturi. Ita non melior, sed pulchrior vel minus fessus vincat, et plerumque is, quem in televisione dicunt esse meliorem.
Sub Bush regimine multa severiora facta sunt. Locuta sum cum legato, qui saepius in urbe Miami aeroplanam mutare debet, qui dixit se praeferre alios mittere, ut inspectiones vitaret. Quas inspectiones multo severiores esse dixit quam ante, et inspectores negare volatum ob omnem rem minutissimam.
Certe, securitas magni momenti est. Sed si ob nimiam securitatem perpauci modo in Civitates Unitas iter faciunt, id quoque non bonum est.

Valete.
Gottingae, a. d. IV. Id. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 13 Oct, 2004 23.08

Spartacus Gastoni sal.


Si vales, valeo.

Quia tam recte scis de rebus in terra Brasilis, mi amice, nec omittam etiam de civitate ubi habito, res mirabilis aperteque laudanda mihi videtur.

Est re vera ut dixisti: Factio Operariorum victrix in mea civitate facta est. Praeterea, maximus moderator hinc ex eadem factione est.

Cerno tamen hanc rem esse non solum propter virtutem moderatorum factionis operariorum sed etiam inopiam ubicumque optimorum virorum.

Illis qui imperium die hodierno habent tum in patria tum in civitate mea, hoc concedo: omnino mali non sunt. Volumusne autem quendam meliorem?


Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Comitia in USA praesidentalia

Emitteby Pistos on Sol 31 Oct, 2004 1.43

Pistos cunctis sodalibus rerum publicarum studiosis s.d.p.

Ad comitia in USA praesidentalia pertinentes videatis et res et sententias, de quibus hac pagina (http://www.outlookindia.com/full.asp?fodname=20041027&fname=gregpalast&sid=1 ) legi intellegique possint.

Valete!
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

De nationibus unitis Americae

Emitteby Herimannus on Lun 01 Nov, 2004 19.54

Herimannus sodalibis sal.

Imminentibus suffragiis, quibus cives Americani novum rectorem electuri sunt, spero cum hominibus bonae voluntatis et pacis amantes optimum exitum fore: id est, ut mihi et multis videtur, G. W. Bush domum redeat et novum aevum nationi eiusdem et toti orbi incipiat!
Valete!

Novi Comi, Kalendis Novembribus.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tityrus on Lun 01 Nov, 2004 21.11

Tityrus Hermianno suo s.d.

Cŭm ĭta ais, mī Hermianne, iŭuat mē. Et quamquam ne obliviscor quĭdem nos ei linguae cui non ōlim deĕrant dūces simĭli crudelitāte studere, tămen ualde spero tūte recte habere. Antonĭus Crivonossĭus, unus poëtārum nostrōrum, concinnāvit inter caetĕra elĕgans Illyrĭcum drāma, cui titŭlus 'Iudicĭum Parĭdis'. Indūcit aliquos ĭnter sē differentes pastōres, quōrum prīmus ĭta uulgāri lingua:

Cestitoie bitie nasce
V slobodi svaki sgivie

Hoc Latīne uerto:

Sors nostra est fēlix
cŭm libertāte fruāmur.

Poëta obĭit. Bŏna aetas ĕrat. Văle, mī Hermianne!

VALE!

Zagabrĭae, Kalendis Nouembrĭbus, IIMDCCLVII a.u.c.
Tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Tityrus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Sol 31 Oct, 2004 13.40
Location: Illyricum

Emitteby Tiberis on Mart 02 Nov, 2004 5.16

Tiberis omnibus,quibus res Americanae curae sunt, sal.
modo de tractatu quodam legi, in quo auctor Americanus,cui nomen est Timotheus Snyder, statum recentem Civitatum Unitarum Americae cum illa civitate comparat, quam Georgius Orwell in libro suo praeclarissimo "MCMLXXXIV" descripserat. quo in libro non de socialismo agi, ut falso pervulgetur opinio, sed de democratia in irritum cadente Snyder docet. cui enim libro id praeter cetera esse propositum, ut certiores fiamus , quomodo in tali civitate homines prohibeantur, ne ipsi de suis rebus cogitent. quae cum ita sint, non esse mirum,quod civibus facile persuadeatur "bellum esse pacem","libertatem esse servitutem","ignorantiam esse fortitudinem".
quid? nonne plurimis Americanis persuasum est nonnisi bello gerendo pacem esse servandam? nonne plurimis Americanis persuasum est se in libera civitate vivere, cum iura civilia minuantur ? iis persuasum est se in libera civitate vivere, sed sibi conscii non sunt eam civitatem esse vitri modo tam translucidam, ut id, quod agant ac sentiant, ab iis,quorum id interest , facile perspici possit; iis persuasum est se in libera civitate vivere, sed sibi conscii non sunt se iam pridem a "fratre magno" observari.
de servitute vero, quam illi libertatem putant, nuper haec fere legi:
anum quandam LXXVI (!) annorum, quae olim magistra pueros docuisset, ut res ad vivendum necessarias emere posset, quia alimenta annua non suppeterent,coactam esse compluribus septimanae noctibus munere arcariae in mercatu quodam fungi. interrogata, num talis condicio iniusta atque indigna sibi videretur, "minime", inquit, " immo grata sum pro hac facultate laborandi."
:(
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 02 Nov, 2004 21.47

Omnibus sodalibus sal. B. Bernardus:

Interpretationem fabullae Orwellianae multo cum studio legi. Sane hodie ipsa maximi momenti comitia habentur in patria mea. Oremus ut cives diligenter cogitent et sapienter suffragentur. Spero fore ut cras victor sciatur, tamen timeo ut suffragia ante illud tempus computata essent.

Valeatis, amici.

B. Bernardus
a. d. VI Id. Nov. MMIV
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 03 Nov, 2004 17.44

Mercurius Tiberi Bernardoque s. d.

Mi Tiberis, litteras tuas stylo lucidissimo, ac, si fas est dicere, Ciceroniano compositas non sine admiratione maxima legi eisque in multis rebus assensi, etsi quaedam tua verba nimiam acerba esse putaverim.

Sed proh dolor, vana fuit spes nostra - quis enim nesciret cives Europaeos Johanni Kerry favere? - iste Bush tamen vivit. Vivit? Immo in electionibus iterum victurus esse videtur. Valete. :( Contra Aquincum, sub Iove nubilo sed calido, d. III. Non. Nov.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 04 Nov, 2004 22.37, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tityrus on Merc 03 Nov, 2004 19.20

LVGETE! cŭm Dionysĭus ille Syracusānus itĕrum regnet.
Tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Tityrus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Sol 31 Oct, 2004 13.40
Location: Illyricum

Emitteby Spartacus on Iov 04 Nov, 2004 21.42

Spartacus omnibus sodalibus sal.



Tempore, vobis praebeam sententiam Vegetii, ab Epitoma Rei Militari:

" igitur qui desiderat pacem praeparet bellum"


Paululum, si aliquid, dumtaxat ita suspicor, mutavimus...


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Laudanda sunt et verba vestra et suus lepos!

Emitteby Pistos on Iov 04 Nov, 2004 23.33

Pistos omnibus sodalibus s.d.p.

Talem suavitatem, Tiberis, talem iucunditatem raro inveniri posse puto nostris temporibus, qualem ostendisti! Quomodo vel quot annis discenda nostra lingua est, ut tam dilucidum, tam dulcem, tam suavem sermonem atque vim orationis assequamur quam tuam? Non vertendo, sed legendo verba intellegi possunt tua! Mihi magno gaudio fuerunt!

Et sententia atque sua facetia, ut usus es, Herimanne, G. W. Bush domum rediret et novum aevum nationi eiusdem et toti orbi inciperet, mihi laudanda videtur, quod recte, ut opinor, speravisti et me ridentem fecisti.

O tempora, o mores! Nos omnes malum intellegunt, Mercurius Hungaricus vidit ... Illud tamen fit publici officii particeps, notat et designat oculis unam quamque rem publicam ad ... :? ... spero id non futurum!

Valete!
Last edited by Pistos on Ven 05 Nov, 2004 0.35, edited 1 time in total.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron