Iulia sodalibus sal.
Fortasse rectum est, Bernarde, eas partes nihilo habere, ego quidem sollicita sum, cum numerus fautorum earum crescere videtur. Et ego verba eorum ioco haberem, nisi viderem esse homines, qui iisdem semonibus seducerentur, cum eodem modo Hitler rerum potitus sit. Fortasse mihi Germanae et nobis Europaeis, qui multa passi simus talibus partibus, res ob historiam nostram gravior videtur, sed tamen non putare possum ea nihilo esse habenda.
Quaesivi ex te, Mercuri, quae essent res in Hungaria, quia vos aeque Germanis orientalibus in civitate communista vixistis et itaque fortasse eadem habetis problemata, sed postquam scripsi nuntium meum, animadverti res non posse conferri, quia Germania orientalis dissoluta pars facta est Germaniae occidentalis, qua de causa Germani orientales putaverunt res illic mox easdem esse quam in occidente, quod adhuc non omnino assecutum est. Exspectabant enim bona, sed sentiverunt mala, priusquam bona invenire potuerunt, et itaque pars socialistica illic floret et circiter eundem numerum suffragiorum ferre solet quam partes magnae democraticae. Quia orientales adhuc minus quaeruntur pecuniae quam occidentales et res oeconomicae male agunt - in statisticis Europae veteris, si seperatim considerantur partes Germaniae, pars occidentalis inter optimis, pars orientalis autem inter pessimis est - , migrantur multi iuvenes aut difficultates afferrunt. Cum nunc gubernatio pecuniam non occupatorum diminuere vult, facile ii iuvenes, qui vita sua futura haud multa expectant, a partibus extremisticis seduci possunt.
Id aliter esse puto in Hungaria: Post dissolutionem enim republicarum sovieticarum non tales fuerunt differentiae inter Hungaricos et ita non talis invidia orta est neque alios accusare potestis neglegentiae, quia, ut diximus Germanice, omnes in eadem sedistis et sedetis navi.
Iam scivi, Herimanne, in Italia esse partes nationales cuiusdam ponderis, et non probo res (aut dicam facinora) Berlusconi. De iis, quae narrasti de certamine eius suffragiorum in comitiis Europaeis, sollicita fui et etiam non solum naravi meis de illo nuntio, sed profecto converti, ut videre possent, quae fierent in Italiae. Scito in tota Europa homines esse sollicitos de rebus Italicis, ne Berlusconi nimiam potestatem sibi accumulet. Quid autem facitis cum partibus dexteris, quae ita fortes sunt, ut non iam Beati Bernardi modo ignorari possunt?
Gaston: Et hic nemo audere potest dicere se esse neonazi, immo quidem homines iam ob multo minores res difficultates habent. Difficile est palam monstrare ullum modum patriotismi aut reprehendere Israel, quia oportet animum attendere, ne forte sermo sonet nazistice. In aliis terris saepe cantatur hymnus nationalis, sed in Germania multi non quidem sciunt verba. Quam rem magnopere doleo.
Valete.
Gottingae, XI. Kal. Oct.
Mercuri: Iuia appellari soleo infantibus...