Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Gastón on Ven 17 Sep, 2004 12.16

Gastón omnibus sal.

Plerique musulmani "fundamentalisti" non sunt :D Sed saepe administratoribus prope fundamentalistis suffragantur. :( :?: Puto causam huius esse quod homines publici qui pro democraticis habentur corruptissimi sunt atque causam sui populi non curant sed hominum divitum potentissimorumque. Item in aliquiis partibus Americae Latinae (Venezuela, Cuba, Peruvia cum Fujimori). Sed quid de Italia cum Berlusconi? Nescio.

Valete!
Last edited by Gastón on Lun 20 Sep, 2004 12.40, edited 2 times in total.
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 17 Sep, 2004 20.47

Gaston s.p.d. B. Bernardus

Tua sententia, quid agendum est de corruptela politica in nationibus Americae Latinae quas notavisti? Puto rem difficillimum esse istam quam vestrum concives americanos hic in america septentrionali non satis bene intelligimus. Estne in primis res politica aut res oeconomica?

Cura ut bene valeas, amice.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Gastón on Sat 18 Sep, 2004 15.22

Gastón Bernardo ceterisque sal.

Difficile est corruptelam in America Latina vitare dum corruptela sit in Mundo. Multi corrupti sunt hic, et multi corruptores illic. Exempli gratia: multi peregrini, praecipue Hispani, Argentinam spoliaverunt cum Carolus Menem, homo pravissimus, praesidens Argentinus fuit. Non mea mater, quae Hispana est, sed aliqui homines divites et politici. Factio socialistarum (PSOE) in Hispania magnam pecuniam accepit quia administratores corruptelae in Argentina erant. Homines politici alias terras spoliare malunt si possunt.

Argentaria internationalia quoque multum spoliaverunt. Socio horum latronum Fundus Nummarius Internationalis (IMF) fuit, cuius primum opus est latronis Europaeis Americanisque auxiliare.

Frustra tamen Georgius W. Bush in Argentina spoliare conatus est, cum patre praesidente ministrum Argentinum corrumpere voluit.

Cur Multi Argentini Carolo Menem suffragati sint alia historia est. Vere non alia, sed longa :wink:

Valete quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

de partibus extremisticis

Emitteby Iulia on Sol 19 Sep, 2004 22.09

Iulia sodalibus sal.

Hodie comitia regioparlamentaria in duobus civitatibus Germaniae orientalis, scilicet Saxonia et Brandenburgia, facta sunt. Pro terrore omnium in utraque regione pars dextera extremistica plus quam quingue centesima suffragiorum assecuta est et ita in parlamento erit; pars neonazistica NPD in Saxonia cum decem fere centesimis etiam idem numerum sedum in parlamente occupabit quam SPD, pars Gerhardis Schr
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De dextera parte

Emitteby Herimannus on Sol 19 Sep, 2004 23.54

Herimannus Iuliae et amicis omnibus sal.

Apud nos Italicos post bellum dimidii saeculi praeteriti mox constituta est Pars socialis Italica, quae fascismi relicta collegit et in nova re publica praesens semper fuit, praesertim in meridionalibus regionibus: ea pars in vita rei publicae nonnihil ponderis habuit, sed usque ad Berlusconi nulla sella moderatorum illi tributa est. Ab anno MCMXCIV per annos duos et ab anno MMI ad hodiernum diem fascistas in moderatorum numero habemus: fustem et nigram tunicam non amplius ostendunt, sed iidem sermones atque opiniones. Non censeo satis illis fuisse quod Israel visitarunt et populo Hebraeorum veniam petiverunt, nam "antifascistae" numquam fieri poterunt. Heri illorum dux (titulus admodum proprius), Berlusconi vicarius, adfirmavit pacis fautores sicut Pontium Pilatum esse et iuvenes partis suae excitavit "ad proelium pro pace contra pacis fautores", dum duae fortissimae cives "pacis fautrices" de vita periclitantur (de illis sine dubio iam audistis)!
Praeter hos, quorum pars hodie "Foedus nationale" (Alleanza nazionale)vocatur, non desunt ii qui sese palam fascistas dicunt et suffragia illo nomine colligunt, ante menses tres duo centesima, id est fere decem centena milia.
Quod de patria tua quidem narras mihi grave videtur: si partes moderatae, democratae vel socialistae, necessitatibus populi et pauperum respondere nec democratiam renovare nequeunt, partes extremisticae consensus ampliores accipient, maximo damno societati toti.
Vale!

Novocomi, a. d. XIII Kal. Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 20 Sep, 2004 3.36

Herimmano, Julia, Gastonque omnibusque s.p.d. B. Bernardus

Cum in aliquibus partibus civitatum foederatarum americae minores circuli extremistici adsint, non puto fortiores in re publica nostra quotidiana esse. Si aliquid de horum circulorum actis seu in nuntiis televisorio videmus seu radiophonice audimus, id nugae existimamus. Qua re difficilius est nobis momentum partium extremisticarum in Europea intelligere. Cum Romae commorabar, exempli gratia, ego consociique mei americani pro ioco sermones viri civilis Umberto Bossi existimabamus. Fotasse ille non optimum exemplum est viri extremistici. Nihilominus, etiamsi erramus, nos Americani non tam serio homines huius generis consideramus. Dic nobis, Herimmanus, quid factum est Umberto Bossi?

Curate omnes ut bene valeatis.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 20 Sep, 2004 23.00

Mercurius Iuiae Herimannoque s. d.

Non sine perturbatione e nuntiis vestris intellegi partes extremas et in regnis occidentalibus resurrexisse, ac iam rem publicam capessere. Spero autem conatus illarum irritos esse futuros: ubique enim reperiri possunt, qui extrema sequuntur (fortasse quinque centesimae totius populi), democratia vero Europaea fortis ac solida esse videtur.

Quaesisti a me, mea Iulia, num apud nos partes extremicae floreant. Haud illae florent, sed certe existunt. Et quidem opportune quaestionem tuam mihi proposuisti, cum apud nos in hoc ipso tempore gravissimae controversiae in senatu aguntur de eo, utrum "demonstratio" neonacistarum ad XV. Oct. indicta permittatur, an vetetur ac omni modo prohibeatur. Liberales ac socialistae asserunt demonstrationem permittendam esse (!), illa enim vetita "ius conveniendi" (die Versammlungsfreiheit) laederetur: partes vero dexterae illam prohibendam esse putant, qua prohibitione ius illud non offenderetur. Ceterum dexterae partes suspicantur a liberalibus socialistisque ex industria demonstrationem quasi defendi, ut postea homines periculo neonazistae revulotionis terrendo quo maiorem partem suffragiorum accipere possint. Valete. Transaquinci, d. XII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Mart 21 Sep, 2004 13.47

Gastón sodalibus sal.

In Argentina multi nazi fascistaeque sunt. Nullus tamen politicus se fascistam esse confitetur. Si quis hoc faceret, vehementer repudiaretur. Lex enim est qui in eos hoc animadvertit. Quid putatis de hac lege similibusque?

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Iulia on Mart 21 Sep, 2004 22.54

Iulia sodalibus sal.

Fortasse rectum est, Bernarde, eas partes nihilo habere, ego quidem sollicita sum, cum numerus fautorum earum crescere videtur. Et ego verba eorum ioco haberem, nisi viderem esse homines, qui iisdem semonibus seducerentur, cum eodem modo Hitler rerum potitus sit. Fortasse mihi Germanae et nobis Europaeis, qui multa passi simus talibus partibus, res ob historiam nostram gravior videtur, sed tamen non putare possum ea nihilo esse habenda.

Quaesivi ex te, Mercuri, quae essent res in Hungaria, quia vos aeque Germanis orientalibus in civitate communista vixistis et itaque fortasse eadem habetis problemata, sed postquam scripsi nuntium meum, animadverti res non posse conferri, quia Germania orientalis dissoluta pars facta est Germaniae occidentalis, qua de causa Germani orientales putaverunt res illic mox easdem esse quam in occidente, quod adhuc non omnino assecutum est. Exspectabant enim bona, sed sentiverunt mala, priusquam bona invenire potuerunt, et itaque pars socialistica illic floret et circiter eundem numerum suffragiorum ferre solet quam partes magnae democraticae. Quia orientales adhuc minus quaeruntur pecuniae quam occidentales et res oeconomicae male agunt - in statisticis Europae veteris, si seperatim considerantur partes Germaniae, pars occidentalis inter optimis, pars orientalis autem inter pessimis est - , migrantur multi iuvenes aut difficultates afferrunt. Cum nunc gubernatio pecuniam non occupatorum diminuere vult, facile ii iuvenes, qui vita sua futura haud multa expectant, a partibus extremisticis seduci possunt.
Id aliter esse puto in Hungaria: Post dissolutionem enim republicarum sovieticarum non tales fuerunt differentiae inter Hungaricos et ita non talis invidia orta est neque alios accusare potestis neglegentiae, quia, ut diximus Germanice, omnes in eadem sedistis et sedetis navi.

Iam scivi, Herimanne, in Italia esse partes nationales cuiusdam ponderis, et non probo res (aut dicam facinora) Berlusconi. De iis, quae narrasti de certamine eius suffragiorum in comitiis Europaeis, sollicita fui et etiam non solum naravi meis de illo nuntio, sed profecto converti, ut videre possent, quae fierent in Italiae. Scito in tota Europa homines esse sollicitos de rebus Italicis, ne Berlusconi nimiam potestatem sibi accumulet. Quid autem facitis cum partibus dexteris, quae ita fortes sunt, ut non iam Beati Bernardi modo ignorari possunt?

Gaston: Et hic nemo audere potest dicere se esse neonazi, immo quidem homines iam ob multo minores res difficultates habent. Difficile est palam monstrare ullum modum patriotismi aut reprehendere Israel, quia oportet animum attendere, ne forte sermo sonet nazistice. In aliis terris saepe cantatur hymnus nationalis, sed in Germania multi non quidem sciunt verba. Quam rem magnopere doleo.

Valete.
Gottingae, XI. Kal. Oct.

Mercuri: Iuia appellari soleo infantibus... :wink:
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De dextera parte

Emitteby Herimannus on Merc 22 Sep, 2004 0.08

Herimannus Beato Bernardo et Iuliae et omnibus sal. d.

Humbertus Bossi, Bernarde sodalis, partem politicam Nordicam vocatam condidit et magnum consensum accepit apud multas urbes et vicos Italiae Septemtrionalis: e. g. Mediolanum, maxima Italiae urbs, quinque annos rectorem "foederis Nordici" fautorem habuit, et hodie permulti vici Langobardorum (ubi vivo) et Venetorum ab iisdem reguntur. Dicta "foederatorum" per annos fuere contra Meridionalis Italiae incolas, contra vectigalia, contra Romam (Romam latronem), recentius contra immigrantes. Hodie quattuor vel quinque centesima suffragiorum habent, id est octo vel decem centesima apud Nordicas regiones, et nonnullas sellas rectorum apud Romam invisam tenent. Ipse Humbertus Bossi, gravi morbo affectus, vitam publicam interrumpere debuit.
Quid contra Berlusconi, Iulia, facere possumus? Partes mediae et laevae se coniungere conantur, Romano Prodi duce, ut suffragiis anni MMVI dextras partes expellant et patriam nostram iterum aedificare e relictis ruinis incipiant. In urbe mea, a sociis Berlusconi et dexterarum recta, aedificavi cum nonnullis amicis novam societatem politicam, quacum partes laevas et medias stimulare experimur ad renovatam democratiam participibus cum civibus aedificandam: non est facile, sed conamur.
De hoc satis.

Novocomi, a. d. X Kalendas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Merc 22 Sep, 2004 15.38

Gastón Iuliae sal.

Hic quoque pauci sciunt verba hymni nationalis atque vexillo Argentino plerique non utuntur quia connectant cum regiminibus auctoritariis.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 23 Sep, 2004 1.40

Herimmano aliisque amicissimis s.p.d. B Bernardus

Maximas, Herimmane, tibi ago gratias pro notis atque historia Humberti Bossi a te prolatis. Nescivi regiones iam extitisse de viribus Humberti illorumque qui in semitis eius secuti sunt. De ceteris, consentio quoque sententiae Iuliae de istarum extremistarum gravitate, et timeo ne vires eorum magis magisque crescant. Periculum est obliviscendi facinora quae semper ubique damnanda sint, praesertim quae humanitatis dignitatem offendunt. Ius omnium semper est in primis jura fundamentalia hominis observanda, ne trucidentur a fortioribus. Laetor ut nos Linguam latinam adhibemus ut nobiliores artes humanae colantur, utque pax in omnibus terris regnetur! De his hactenus. Valete omnes.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 25 Sep, 2004 21.31

Mercurius sodalibus suis s. d.

Praesidens Iraquianus, nomine Allawi, in palatio praesidentis Americani "domus alba" nominato orationem habuit: bellum Iraquianum iustum ac necessarium fuisse; gratias se agere populo Americano, quod gens Iraquiana a militibus Americanis in libertatem restituta esset; sub tempore tyrannidis a satellitibus Saddami plus quam ter centum milia hominum esse occisa; invasionem Americanam a plerisque Iraquianorum approbari (?), ac nonnisi a territoribus repudiari. Quam orationem Georgio Bush ante electiones gratissimam fuisse crediderim. Quid de verbis praesidentis Allawi censetis, sodales? Valete. d. VII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Quid miramini?

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Sep, 2004 23.54

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio s.d.p.
Pluribus verbis ad vos scriberem, si res ea desideraret. Rem enim pro se ipsam puto loqui: Allavius orationem in praesidis Americani voluntatem videtur composuisse. Quid miramini? Nonne saepe etiam Moscoviam iter factum est, ut obsequium in gubernatores sovieticos declararetur... :shock: Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 26 Sep, 2004 3.32

B. Ber. sal. Mercurio et Marco sodalibusque omnibus:

Quod praesidentem Bush contentum fecit oratio Allavius assentior, sed rem orationis quoddam modo ex motu tantummodo politico advenisse hoc in anno comitiorum non credo. His diebus, censeo americanos minus dissentire seu de iure ad bellum seu de jure in bello quam mensis praeteritis. Etiamsi candidatus democraticus Ioannes Kerry loquitur de alio modo belli gerendi, verba sua videntur referre ad construendam unionem nationum generalem minus quam ad ipsum bellum Iraquianum. Nihilominus Georgius Bush animos civium confirmare conatur de belli ratione et tempestate.

Libentissime vestrum sententias hac de re, sodales, audiam.

Salvete.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron