Marco spd
Heu heu, Germanica sunt, non leguntur!
Seposto ioco, etiam tum cum Germanice discerem bonae sodaliae Iuliae auxilio (quae tanto optima omnium magistra fuit quanto ego pessimus omnium discipulus), lexicon meum Gothicis litteris erat impressum, qua vetusculum, ut non modo intellegendi, sed etiam simpliciter... legendi difficultate maxima laborarem!
Pulcherrimam duco scripturam Gothicam, et non dubito quin quivis formae sensu praeditus item ducat, sed tam pulchra quam obscura est.
Illud adagium quod citasti ignorabam, ergo per interrete quaerenti paruit usitatum esse inter Italos qui in Belgio morantur, non in Italia. Miror me hoc non memorasse, quia legi id etiam in Heroicis furoribus Iordani Bruni scriptum esse. Etiam Italice loquentem Italice docere potes, Marce. Macte virtute!
Vt ad rem revertamur, opinione mea in Graecis vestigandum est. Non credo Romanos hunc ludum novisse, alioquin etiam aliquod Romanorum documentum invenissemus. Inter eos qui nos iuvare possunt ut puto archaeologi sunt potissimi.
Vale.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)