De nomine Jo Jo ludi...

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Lun 23 Aug, 2010 21.23

Marco spd

Parce quaeso suavissime Germanorum me rogitantem male mulcare, sed ne nunc quidem intellego quid sit illi "eqs" cum ea sententia lingua vulgari exarata, quam eqs sequitur, idest "Se non è vero" (italice parum callentibus: "Nisi verum est")! :oops: :oops: :oops:

Gaudeo quod hoc verbum inveneris. Sophos! Quid autem, si sit verbum unicum rei? Certe *δίδισκος aptissimum videtur: detegendum utrum et illi sic dicerent necne.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 24 Aug, 2010 9.48

Marcus Rhumaki suo s.d.p.
Cum illud eqs. scriberem, mi amice, nihil aliud mihi ante oculos obversabatur nisi "..., è ben trovato"; vocabulum enim Graecum διτρόχιον bene inventum esse rebar. Sed fateor hoc loco parum diligenter (forsitan et arroganter :oops: ) illam a me adhibitam esse sententiam.
Placet quidem mihi valde illud *δίδισκος; optime enim abs te compositum est. Restat tamen quaestio, quo veteres ipsi usi sint vocabulo. Rem fuisse constat, ergo et verbum...
Cura ut valeas. IX. Kal. Sept. Ex regione cisrhenana.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 24 Aug, 2010 10.41

Addendum.
Est vocabulum Graecum τὸ δισκίδιον (Theod.: die Diskette, Ital.: il dischetto). Fingamus ergo fortiter etiam διδισκίδιον! :lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 24 Aug, 2010 19.01

Forte, optime Rhumak, incidi in hunc librum: http://books.google.de/books?id=jaFAAAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=joujou+de+Normandie&source=bl&ots=4xu6CL0hUf&sig=fACn8mbePcSNKp3ZEnixexqRS2M&hl=de&ei=jflzTJbXD8aOswb_pNCkCQ&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=2&ved=0CB0Q6AEwAQ#v=onepage&q=joujou%20de%20Nomadie&f=false (Lipsiae MDCCLXXXXII).
:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Rhumak on Ven 27 Aug, 2010 21.25

Marco spd

Heu heu, Germanica sunt, non leguntur! :lol: Seposto ioco, etiam tum cum Germanice discerem bonae sodaliae Iuliae auxilio (quae tanto optima omnium magistra fuit quanto ego pessimus omnium discipulus), lexicon meum Gothicis litteris erat impressum, qua vetusculum, ut non modo intellegendi, sed etiam simpliciter... legendi difficultate maxima laborarem! :cry: Pulcherrimam duco scripturam Gothicam, et non dubito quin quivis formae sensu praeditus item ducat, sed tam pulchra quam obscura est.

Illud adagium quod citasti ignorabam, ergo per interrete quaerenti paruit usitatum esse inter Italos qui in Belgio morantur, non in Italia. Miror me hoc non memorasse, quia legi id etiam in Heroicis furoribus Iordani Bruni scriptum esse. Etiam Italice loquentem Italice docere potes, Marce. Macte virtute! :D

Vt ad rem revertamur, opinione mea in Graecis vestigandum est. Non credo Romanos hunc ludum novisse, alioquin etiam aliquod Romanorum documentum invenissemus. Inter eos qui nos iuvare possunt ut puto archaeologi sunt potissimi.

Vale.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De nomine Jo Jo ludi...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 28 Aug, 2010 0.49

Rhumaki salutem plurimam dicit Marcus.
Quam paucissimis haec: Illum librum Lipsiae anno MDCCLXXXXII editum mimini momenti, ne dicam ineptum, puto esse. Quod vero ad litteras quae vocantur Gothicas pertinet, forsitan operae pretium sit legere hanc paginam interretialem: http://dida.let.unicas.it/links/didattica/palma/testi/ruck1.htm - Res civibus nostris nescio qua de causa parum nota!
Optime vale. Volturnalibus a.u.c. MMDCCLXIII.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron