De rebus archaeologicis

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Iov 22 Nov, 2007 1.25

Iulia Phlebae praestantissimo suo amico ceterisque sodalibus s.p.d.

Profecto egregium inventum! Heri iam Soter amicus noster absens me certiorem fecit. - O rem incredibilem!

Ecce Ovidii narrationem de Romulo et Remo il illo antro a lupa nutritis (Ov. Fast. II. 381-422.):

Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo;
is iubet auferri parvos et in amne necari:
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri
(flent tamen) et geminos in loca sola ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
'at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
plus tamen ex illis iste vigoris habet.
si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
nescioquem in vobis suspicor esse deum.
at siquis vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore ferret opem:
ferret opem certe, si non ope, mater, egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora.' desierat, deposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares;
hi redeunt udis in sua tecta genis.
sustinet impositos summa cavus alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in limo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficiente sedet.
arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina nunc ficus Romula ficus erat.
venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit,
perdere cognatae sustinuere manus.
constitit et cauda teneris blanditur alumnis,
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt
nec sibi promissi lactis aluntur ope.
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;
magna dati nutrix praemia lactis habet.



Valete quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 23 Nov, 2007 12.50

Marcus amicis suis honestissimis sal.
Lupercal inventum! Pulchre! Magna quidem res, sed, ut saepe fieri solet, altero die dubitatur: in ephemeride Italica „La Stampa“ scriptum legimus hoc: Adrianus La Regina, archaeologus quondam princeps Romanus, negat Lupercal esse; quem locum enim putat paulo propius solis occasum investigari oportere.
Valete. IX K. Dec. Crefeldiæ.
Last edited by Marcus Favonius Ursinus on Sat 15 Dec, 2007 17.35, edited 1 time in total.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

… eo in loco qui nunc Lupercal dicitur

Emitteby Phlebas on Ven 23 Nov, 2007 22.10

Phlebas Iuliam, Marcum sodalesque omnes amicissime salutat

Id est, Marce humanissime, id est Iulia mathematicissima, Lupercal (et theoria Antonii Lisi) animos doctorum dividunt. Verba vestra, amici doctissimi, me incitant ad investigationem Lupercalis Lupercaliumque.

Et mihi veniunt in mentem: Ciceronis Philippicae, Livii Historiae, et Anonimi Origo Populi Romani.

Cicero, in Antonium loquens, dicit:

Sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea in sella aurea coronatus. Escendis, accedis ad sellam, (ita eras Lupercus, ut te consulem esse meminisse deberes) diadema ostendis.


Livius, historiarum ab Urbe condita liber primus:

Iam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo urbe Arcadica Pallantium, deinde Palatinum montem appellatum: ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes, per luxum atque lasciviam currerent …


Anonimus noster, Origo:

Igitur actis quae supra diximus et re divina facta eo in loco qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi discurrerunt pellibus hostiarum occursantes quosque sibimet verberantes, utque solemne sacrificium sibi posterisque is esset sanxerunt separatimque suos appellaverunt, Remus Fabios, Romulo Quintilios, quorum utrumque nomen etiamnunc in sacris manet.


Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Tarde librum invenio...

Emitteby Phlebas on Sol 09 Dec, 2007 23.33

Phlebas sodalibus salutem

Notitia inventionis Lupercalis me movet ut narrationem originis Romae relegam. Post longam quaestionem, librum finaliter invenio (Mediolani quaerebam sed Romae stabat…), cuius titulus est "La leggenda di Roma" (1) (id est de mytho Romae); liber plurimas interpretationes originis Romae exponet et accurate comparat, evolutionem mythi depingit et explicat quomodo ex mitho originali multas variationes derivatae sint; iucundissima lectio.

Pauca exempla proponere audeo, in quibus de nutrice geminorum plurimas variationes invenire potes: lectio principalis dicit lupa pavisset geminos, sed alterae lectiones picum addunt, alterae lupam leam faciunt, alterae lupam meretricem.

Prima lectione dicit geminos depositos lupa nutrire:
Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Florus, I

Altera picum addit:
Lacte quis infantes nescit crevisse ferino
et picum expositis saepe tulisse cibos? Ovidius, Fasti, III 53-4

Addunt quidam, Faustulo inspectante, picum quoque advolasse et ore pleno cibum pueris ingessisse: inde videlicet lupum picumque Martiae tutelae esse. Anonimus, Origo gentis Romanae 20,4

Altera lectione lupam in meretricem vertit:
Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Livius, I 4,7

Recentissima lupam leam facit.
…regressus domino suo nuntiavit:<<Veni>>, inquit, <<et vide, quomodo leena pueros lactat>>. Pseudoisidorus, Historia 3

Valete quam optume
-----------------------------
(1) La Leggenda di Roma, Volume I, Dalla Nascita dei Gemelli alla Fondazione della Città, a cura di Andrea Carandini, settembre 2006
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Iulia on Mart 11 Dec, 2007 20.33

Iulia Phlebae amico suo ceterisque s.p.d.

Ignoscas, Phleba optime, me solum nunc verbis tuis respondere. tamen oportet tibi ticam me summo studio legisse, quae de origine Romae nobis disseruisti. Certe nullum credo esse mythum, qui careat variationibus, quae autem saepissime confundi solent, ita ut gratissimum mihi sit mythi de Romae origine variationes abs te dilucide nobis explicatas melius intellegere. Etiam lectiones aliquas de leaena loqui adhuc ignotum mihi erat.

Cura, care Phleba, ut quam optime valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Mart 11 Dec, 2007 20.34

Iulia wrote:Iulia Phlebae Marcoque amicis suis ceterisque s.p.d.

Ignoscas, Phleba optime, me solum nunc verbis tuis respondere. tamen oportet tibi ticam me summo studio legisse, quae de origine Romae nobis disseruisti. Certe nullum credo esse mythum, qui careat variationibus, quae autem saepissime confundi solent, ita ut gratissimum mihi sit mythi de Romae origine variationes abs te dilucide nobis explicatas melius intellegere. Etiam lectiones aliquas de leaena loqui adhuc ignotum mihi erat.

Cura, care Phleba, ut quam optime valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: De rebus archaeologicis

Emitteby Iulia on Merc 18 Iun, 2008 18.32

Iulia amicis sal.
Videntur nova inventa esse Surrenti - http://corrieredelmezzogiorno.corriere.it/campania/arte_e_cultura/articoli/2008/06_Giugno/17/sorrento_scavi.shtml
Curiosa sum, qui nuntii propediem mihi e Campania perveniant. Secundum quae dicuntur in ephemeride, Surrenti similia exstare videntur ac in aliis praeclaris urbibus antiquis campanis. Quando viatoribus apertum erit, certe visitabo! :D
Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Previous

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron