Iulia Phlebae praestantissimo suo amico ceterisque sodalibus s.p.d.
Profecto egregium inventum! Heri iam Soter amicus noster absens me certiorem fecit. - O rem incredibilem!
Ecce Ovidii narrationem de Romulo et Remo il illo antro a lupa nutritis (Ov. Fast. II. 381-422.):
Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo;
is iubet auferri parvos et in amne necari:
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri
(flent tamen) et geminos in loca sola ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
'at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
plus tamen ex illis iste vigoris habet.
si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
nescioquem in vobis suspicor esse deum.
at siquis vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore ferret opem:
ferret opem certe, si non ope, mater, egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora.' desierat, deposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares;
hi redeunt udis in sua tecta genis.
sustinet impositos summa cavus alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in limo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficiente sedet.
arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina nunc ficus Romula ficus erat.
venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit,
perdere cognatae sustinuere manus.
constitit et cauda teneris blanditur alumnis,
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt
nec sibi promissi lactis aluntur ope.
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;
magna dati nutrix praemia lactis habet.
Valete quam optime!