Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Mart, 2005 20.39

Mercurius Marco s. d.

Mi Marce, tibi privatim respondebo. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

eritis sicut dii („elohimâ€

Emitteby wamser on Merc 15 Iun, 2005 18.06

Guiellmus legentibus sodalibus caris s.d.

Cur invenimus "numerum pluralem" in Genesis 3 (lingua Hebraeica „elohimâ€
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Iulia on Merc 15 Iun, 2005 18.13

Iulia Guiellmo Wamseri sal.

Nulla mihi est idea de quaestione tua - quaerendum est e Marco, qui e lingua Hebraica tales res nobis explicabit.
Tamen quae est causa, cur Goethe in Fauso suo plaeclaro scripsit "eritis sicut deus ..."??? (in fine scaenae illae cum studente)

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby HORATIVS on Merc 15 Iun, 2005 22.16

Salvete omnes bonoque animo este!
Res, de qua disseritis, magni mihi momenti esse videtur. Non sum par tam bene Hebraice loquendo nec intellegendo, rem autem biblicam (vel quae ad studia Sacrae Scripturae continet) plurimi duco. Itaque et ego nimis scire cupio, quae sit responsum ad huiusmodi quaestionem.
Una est mihi etiam res quaerenda, quae causa sit, quod in titulo huius partis voce intelligendi utitur nec -quae Latinitas Ciceronis saeculique noni a.U.c. certe adhibeatur- intellegendi.
Bene sit vobis!
carpe diem
HORATIVS
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 15 Iun, 2005 21.46
Location: ad ripas Grani

Emitteby Marcus Favonius on Merc 15 Iun, 2005 22.23

M. Favonius sodalibus, imprimis Gulielmo, Horatio Iuliaeque s.

Nemo nostrum est, quin clarissimum sciat illud „audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est“ (Dt 6, 4), id est Hebraice:
שמע ישראל יהוה אלהינו יהוה אחד
(shema jisrael adonaj elohejnu adonaj echad).
Quibus ex verbis vocabulum „elohejnu“ (i.e. Deus noster) sive „elohim“ singulari numero dictum esse apparet. Cf. etiam Gen. 1, 1: „In principio creavit Deus...“, id est Hebraice
בראשית ברא אלהים
(bereschit bara elohim): ut „elohim“ sg., ita etiam „bara“ (i.e. creavit) sg.

Quid sequatur, manifestum est:
„Elohim“, quod ad praecepta grammaticorum attinet, nomen quidem est plurale („-im“), sed theologicis de causis singulari numero dicitur (cf. Hermann Cohen, Religion der Vernunft aus den Quellen des Judentums, 3. Aufl. Wiesbaden, 1995, p. 44sq.).

Nunc ad verba, quae Gen. 3, 5 leguntur:

Graece (LXX): „ηδει γαρ ο θεος (ho theos, sg., Hebraice אלהים [elohim], sg.) οτι εν ηι αν ημεραι φαγητε απ αυτου, διανοιχθησονται υμων οι οφθαλμοι, και εσεσθε ως θεοι (hos theoi, pl., Hebraice כאלהים [kelohim]) γινωσκοντες καλον και πονηρον“.
Latine (Vulg.): „scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum“.
Quid igitur?

Duplex vis est notionis „elohim“, qua serpens hoc loco usus est:
I - numerus singularis: „scit ... Deus“ (elohim / ho theos);
II – numerus pluralis: „eritis sicut dii (kelohim / hos theoi): Cum „eritis“ numero plurali dictum esset, etiam „dii“ grammaticis de causis, id est concinnitatis causa, numero plurali dici oportebat: „eritis sicut dii“ nihil ergo aliud videtur significare nisi „eritis animantes quasi Dei similes“ (cf. Gerhard von Rad, Das erste Buch Mose, 12. Aufl., G
Last edited by Marcus Favonius on Ven 17 Iun, 2005 7.37, edited 2 times in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Hm, hm - Pluralis grammatice necessarius

Emitteby wamser on Iov 16 Iun, 2005 13.24

4. Waj-jo'm
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

ut dii

Emitteby wamser on Iov 16 Iun, 2005 16.40

Gulielmus sodalibus, imprimis M. Favonio, Horatio, Iuliae s. d.

Sagacem commentarium tuum, Marce carissime, perlegi. Sententia tua hic, ut credo, funditus in nuce invenimus:

Cum „eritis“ numero plurali dictum esset, etiam „dii“ grammaticis de causis, id est concinnitatis causa, numero plurali dici oportebat: „eritis sicut dii“ nihil ergo aliud videtur significare nisi „eritis animantes quasi Dei similes“


Attamen delibero:

a) Diabolus, cum ut deus esse voluerit, a Michaele in tartarum deiectus est, nam solus - ut Michael vocat - deus existit et existat. Sic intellego illud "Quis ut deus".
b) Et: Dibolus sociique eius voluerunt esse ut deus. Quo modo multi di oriuntur vel orti essent, si Lucifero hoc proelium bene evenisset.

c) Non distinquendum est et distinqui non potest, utrum entia similía deo hoc modo oriantur (c1), quasi dii minoris gradus, an pares dii (c2).

d) In casu c 2 conceptum unius dei non iam existit vel exstitisset.

e) In lingua Latina non necesse est, ut nomen praedicativum in numero plurali cum subiecto pluralis numeri congruat, si illud "sicut" positum est.
vide:

In civitate viri litterati sunt sicut duces, doctores et mediatores. Duces in consiliis. Consiliarii enim sunt sicut oculus civitatis. (corpus Thomisticum)

illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa [cum] mutantur (Vergil)

Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est (Psalmus 106)

Augustinus: Tu, Domine, fecisti omnia; qui[a] pulcher es, pulcra sunt; qui[a] bonus es, bona sunt; qui[a] es, sunt, nec improbate sunt, uerum ita bona sunt, uerum ita sunt sicut tu, conditor eorum; quo comparato, nec pulcra sunt, nec bona sunt, nec sunt.

Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relatiue dicuntur ad inuicem, in (Augustinus De trinitate)


f) Qua de causa mihi non improbabile videtur diabolum in prima parte orationis suae de uno deo dixisse, in secunda parte huic matri nostrae promisisse eam et coniugem post factum brutum ut deum vel ut deos fore. Monocratia unius dei in hac oratione diabolica evanescat. Sic sententia (c) - non (a) trinitas, non (b) pluralis maestatis ("faciamus hominem") probatur.

g) Argumentum, quod probabilitem augeat:

« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles » (Ex 20,2-5).24

« Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et Illi soli servies » (Mt 4,10).

Sic dixit ille deus, qui paganam et diabolicam speciem entia divina colendi vituperet vetetque. Verus Deus Maximus hanc speciem fidei contemnit.

h)
Conclusio minor: Sane deos paganos homines venerati sunt. Di pagani non existunt. Si existunt, non honorandi sunt.

Conclusio maior: Quem homines venerari possunt, qui non existat? Dii igitur existunt, non solum unus deus.


Post scriptum
Confer quaeso hanc paginam
http://www.nensch.de/comments/2005/6/3/ ... 6039/18#18
Last edited by wamser on Sol 19 Iun, 2005 16.38, edited 1 time in total.
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Marcus Favonius on Iov 16 Iun, 2005 20.26

M. Favonius sodalibus, imprimis Gulielmo s.d.p.
Magnas tibi ago gratias, honoratissime mi amice, pro epistula tua; quae quamvis exquisitissimis argumentis conferta sit, tamen de sententia me demovere nequit.
Ac primum quidem recte negas „in lingua Latina nomen praedicativum in numero plurali cum subiecto pluralis numeri congruat“ oportere, „si illud ‚sicut’ positum“ sit, sed verba „Consiliarii enim sunt sicut oculus civitatis" comparanda non sunt cum illo „eritis sicut dii“; constituitur enim ex omnibus illis consiliariis unum quasi corpus sive collegium, cui merito nomen licet imponi „oculus civitatis“. Totum contra est illud „eritis sicut dii“: serpens enim duos homines, ut mea quidem fert opinio, eo allocutus est consilio, ut uterque eorum separatim corumperetur („erit uterque vestrum deus, id est animans Dei similis ... “).
Deinde non alienum videtur perpendere, quid Flavius Iosephus de Gn 3, 5 dixerit: serpentem promisisse fore, ut vita beata sicut Deus fruerentur (antiq. Iud. 1, 1, 4).
Tum Vulgata et Nova quae vocatur Vulgata inter se differunt:
Vulgata: „eritis sicut dii scientes bonum et malum“ (incertum, utrum „eritis sicut dii, qui sciunt bonum et malum“ [attrib.] an „eritis sicut dii et scietis bonum et malum“ [praedic.]);
et Nova Vulgata: „eritis sicut Deus scientes bonum et malum“ (id est „eritis sicut Deus et scietis bonum et malum“ [praedic.]).
Haec hactenus.
Utcumque vero se habet res, equidem Gerhardum von Rad (l.c.) verba Gn 3, 5 prudenter interpretatum esse contendo. Sed alii aliter interpretari solent. :roll:
Optime valete. XVI Kal. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby wamser on Sol 19 Iun, 2005 18.17

Gulielmus M. Favonio sagacissimo s.d.p.

Nova vulgata indicit numerum singularem. Sententia mea: Sane pluralis subiecti pluralem nominis praedicativi creet. At: Non cogat. Et: Eo significantiius illud " dii", quod scriptores imaginem unici dei in litteris sanctis posuerant.

Illud "dei similes animantes eritis" (Gerhard von Radin) in oratione diabolica prope illud " sicut/ut deus eritis" sensu stricto situm est.

Concedo: Fortasse dii minoris status, sed dii. Quid aliud Mephistopheles sensisset, cum dixisset: "Eritis sicut deus ..."?

Vale
Last edited by wamser on Lun 20 Iun, 2005 16.31, edited 1 time in total.
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 20 Iun, 2005 0.01

Mercurius sodalibus s. d.

Legi hodie sententiam ad medicinam pertinentem:

Mingere cum bumbis, res est saluberrima lumbis.

Quid sibi vult, quaeso, vocabulum illud "bumbis"? Valete. Budapestini, d. XII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Iun, 2005 10.50

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Nota tibi, mi amice, sunt Iani Pannoni verba obscenissima "Terribilem foedo misit de p.....e bombum" (cf. "Litterae Latinae" -> "Libros lege..." -> nunt. 3071).
Qua de re illud "mingere cum bumbis" nihil aliud esse puto nisi "mingere cum bombis" (id est "mingere et pedere") :oops: (bombis ~ bumbis / lumbis): incertum, verba faceta an sordida obscenaque. Anglice, nisi fallor: "P...s and f...t! Sound at heart."
Vale.
XII K. Iul. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 20 Iun, 2005 13.03

Mercurius Marco suo s. d.

O, o, oblitus sum illius versus Iani Pannonii! Gratias Marce, pro tuis commentariis. :D Vale. Budapestini, d. XII. Kal. Iul.

obiter dictum: similis sententia etiam apud nos Hungaros in usu est... :oops:
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 09 Iul, 2005 1.14

adeste mihi, quaeso, amici in his verbis enodandis, quae parieti aedificii cuiusdam rotundi inscripta sunt. aedificium ipsum, de quo agitur, in hortis ad domum principis pertinentibus situm est, in oppido Germanico, cui nomen est Greiz.
ecce inscriptio:
EX FURO FORMI ET ARENA HENRICUS UNDECIMUS RUTHENUS FICOTIA FAC CUR MDCCLI
quae verba litteris magnis scripta ex imagine photographica dilucide cernuntur exceptis iis, quae litteris cursualibus designavi. tamen non est, cur dubitem ,quin is, qui me adiit inscriptionis convertendae causa, ea verba recte reddiderit.
e quibus tria quidem molestiam mihi ferunt, scilicet "FURO FORMI" , deinde illud "FICOTIA" .
illud autem non neglegendum est, quod hic titulus ante pauca decennia prorsus defuisse videtur, ut e photographia quadam evenit,quae anno MCMLXXVI. facta erat.
quid vos de hac re censetis ?
valete.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 09 Iul, 2005 11.48

Mercurius Tiberi s. d.

Si photographiam illam, mi Tiberis, et nobis quoquo modo publicaveris, facilius te iuvare poterimus. Vale. Budapestini, d. VII. Idus Iulias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 09 Iul, 2005 19.58

Tiberis Mercurio suo ceterisque sodalibus sal.
ecce nexus interretiales, ex quibus imagines illius aedficii videre potestis. quarum in prima statum hodiernum videmus, in altera (cui colores et inscriptio ! desunt) statum ante restaurationem .


http://www.csl-service.com/wolf/rotunde%20%20greiz.jpg

http://www.csl-service.com/wolf/rotunde%20greiz%20%201976.jpg

vale et valete!
VII.Id.Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron