Gulielmus sodalibus, imprimis M. Favonio, Horatio, Iuliae s. d.
Sagacem commentarium tuum, Marce carissime, perlegi. Sententia tua hic, ut credo, funditus in nuce invenimus:
Cum „eritis“ numero plurali dictum esset, etiam „dii“ grammaticis de causis, id est concinnitatis causa, numero plurali dici oportebat: „eritis sicut dii“ nihil ergo aliud videtur significare nisi „eritis animantes quasi Dei similes“
Attamen delibero:
a) Diabolus, cum ut deus esse voluerit, a Michaele in tartarum deiectus est, nam solus - ut Michael vocat - deus existit et existat. Sic intellego illud "Quis ut deus".
b) Et: Dibolus sociique eius voluerunt esse ut deus. Quo modo multi di oriuntur vel orti essent, si Lucifero hoc proelium bene evenisset.
c) Non distinquendum est et distinqui non potest, utrum entia similÃa deo hoc modo oriantur (c1), quasi dii minoris gradus, an pares dii (c2).
d) In casu c 2 conceptum unius dei non iam existit vel exstitisset.
e) In lingua Latina non necesse est, ut nomen praedicativum in numero plurali cum subiecto pluralis numeri congruat, si illud "sicut" positum est.
vide:
In civitate viri litterati sunt sicut duces, doctores et mediatores. Duces in consiliis. Consiliarii enim sunt sicut oculus civitatis. (corpus Thomisticum)
illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa [cum] mutantur (Vergil)
Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est (Psalmus 106)
Augustinus: Tu, Domine, fecisti omnia; qui[a] pulcher es, pulcra sunt; qui[a] bonus es, bona sunt; qui[a] es, sunt, nec improbate sunt, uerum ita bona sunt, uerum ita sunt sicut tu, conditor eorum; quo comparato, nec pulcra sunt, nec bona sunt, nec sunt.
Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relatiue dicuntur ad inuicem, in (Augustinus De trinitate)
f) Qua de causa mihi non improbabile videtur diabolum in prima parte orationis suae de uno deo dixisse, in secunda parte huic matri nostrae promisisse eam et coniugem post factum brutum ut deum vel ut deos fore. Monocratia unius dei in hac oratione diabolica evanescat. Sic sententia (c) - non (a) trinitas, non (b) pluralis maestatis ("faciamus hominem") probatur.
g) Argumentum, quod probabilitem augeat:
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles » (Ex 20,2-5).24
« Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et Illi soli servies » (Mt 4,10).
Sic dixit ille deus, qui paganam et diabolicam speciem entia divina colendi vituperet vetetque. Verus Deus Maximus hanc speciem fidei contemnit.
h)
Conclusio minor: Sane deos paganos homines venerati sunt. Di pagani non existunt. Si existunt, non honorandi sunt.
Conclusio maior: Quem homines venerari possunt, qui non existat? Dii igitur existunt, non solum unus deus.
Post scriptum
Confer quaeso hanc paginam
http://www.nensch.de/comments/2005/6/3/ ... 6039/18#18