Marcus Decimo, Lucio, Rhumaki, Soteri ceterisque sodalibus sal.pl.d.
Gratulor tibi, Decime, de inscriptione sagacissime investigata.
Photographemate*) operis musivi inspecto inscriptionem his verbis notisque compositam esse repperi:
(1) ECCLESIAM CRISTI . VITI . SIMILABIMVS ISTI ´,´ +
(2) DE LIGNO CRVCIS . IACOBI DENS . IGNATIIQ:
(3) IN SVPRASCRIPTI . REQVIESCVNT . CORPORE . CRISTI . +
(4) QVAM LEX ARENTEM : SET CRVS FACIT ĒĒ VIRENTĒ.
[Versus minime rhythmo carere videntur: falsi, ut ita dicam, hexametri?]
Id est:
(1) et (4)
ECCLESIAM CHRISTI VITI SIMULABIMUS ISTI,
QUAM LEX ARENTEM, SED CRUS FACIT ESSE VIRENTEM.
Ecclesia Christi vitis istius instar habe(bi)t, quam...
Vitis: „ego sum vitis vera“ (Io 15, 1); „ego“: Iesus Christus.
Vitis arens ad Iudaeorum pertinet doctrinam, quae exsoleta putatur.
Lex: haTorah (תורה), id est Vetus quod vocatur Testamentum (aptiora nostris temporibus puto esse verba „libri divini Iudaeorum“). Et Iesus ipse vocabulo legis usus esse traditur: „Omnia ergo, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et prophetae“ (Mt 7, 12). „Lex et prophetae“ Hebraice „torah neviim (veketuvim)“, quibus verbis inscribuntur Biblia Hebraica. Quam ob rem lex hoc loco non lex Romana putanda est (ut exemplo utar: lex Iulia maiestatis, D. 48, 4).
Vitis virens ad vigentem Christianorum doctrinam pertinet.
Vocabulo cruris videtur significari mors Iesu (cf. Cic. Phil. 13, 12, 27: „quod in hoc Planco proverbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent“): Iesu morte vitis ista sive ecclesia viret.
Nescio an crus hoc loco idem valeat atque crux.
Utcumque se habet res, crure sive cruce significatur evangelium I. C. sive Novum Testamentum.
In contraria ergo abeunt vitis arens et vitis virens, lex et crus (crux), Vetus Testamentum et Novum, Iudaeorum doctrina et Christianorum.
Equidem minime cum iis consentio, qui media aetate hanc inscriptionem faciendam curaverunt. Demonstratur enim Ecclesiam de Synagoga triumphare. Quam ob rem illa verba cum falsa, tum imprimis Iudaeis exitiosa fuisse et esse religionumque paci obstitisse et obstare contendo. Ignoscite quaeso huic digressioni!
(2) et (3)
DE LIGNO CRUCIS, IACOBI DENS IGNATIIQUE
IN SUPRASCRIPTI REQUIESCUNT CORPORE CHRISTI
Ut (1) et (4) amplectuntur (2) et (3), ita et reliquiae crucis, Iacobi Ignatiique in opere musivo vel potius in corpore Iesu inclusae sunt. Quam mirifica mimesis!
Iacobus qui dicitur Minor, Iesu frater, apostolus.
Ignatius Antiochensis episcopus.
De inscriptione satis superque!
Gaudeamus nunc illo opere musivo amplissimo splendidissimo magnificentissimo!
Valete, amici!
VII K. Aug.
Crefeldiæ.
.......................
*) Carlo Bertelli, Il Mosaico, Mediolani MCMLXXXVIII.