by Rhumak on Iov 14 Ian, 2010 0.09
Manens dum respondeatis mihimet explanare sic conatus sum: dicitote an errem necne: cum prius participia composita quam participium simplex usitata fuissent, putaverim antiquitus esse posse abs-ens et prae-ens; omnia autem ambigua nata esse a verbo absentis, cuius nativus latine loquens duplicem divisionem facere poterat: et abs-ens et ab-sens, cum et ab et abs praepositiones latinas habeamus et cum pariter ens videatur iustum fieri a vocibus "es", "est" "estis", et pariter sens a vocibus "sum", "sumus", "sunt": hac de causa (ob usitatiorem formam "ab" quam "abs") forma -sens praestitit, ergo eadem forma etiam in verbum praeesse confluxit et in loco praeentis praesens habitum est: cum autem latina sapientia erudita a graeca est et coepit egere participio verbi esse ut graecos imitaretur, cum praeverbia deessent, voces E vocali incipientes ad aurem loquentis praestiterunt (es, est, estis, eram, ero, essem) qua multo plures formis consonanti S incipientibus, ergo ens pro sente habitum est. Minus autem intellego, si modo hucusque iusta via processi, quin entia pro essentia habita sit, cum omnis analogia linguae latinae sine dubio entiam essentia maluisset: nam ab arrogando arrogantia et non *arrogarentia est. Et haec autem difficultas a principio alternato verbi orta mi videtur, ut, ne nimis dubio ab alternantia vocalis principii inducto intricarentur, omnes difficultates se sibi sustulisse viderentur totum simul ut ita dicam, vocabulo linguistarum usus, corpus phonicum verbi usurpantes ut pervenirent ad "essentiam". Quid vobis videtur?
Valete.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)