De rebus archaeologicis

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Gavius Pontius on Ven 09 Dec, 2005 21.46

Gavius Soteri s. d.
amice mi Neapolitane ego nullam domum in Vesuvium construxi, quia maxime stultum id puto ut antea scripsi in hoc foro.
Vale. a. d. V Id. Dec. Samnii.
Gavius Pontius
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Sat 12 Nov, 2005 18.12
Location: Samnium Hirpinum, Italia

De Ara Pacis Augustae novissime restituta

Emitteby Marcus Favonius on Sat 22 Apr, 2006 12.51

M. Favonius sodalibus sal.

Ex rebus gestis Divi Augusti (12):

Cum ex Hispania Galliaque, rebus in iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Quintilio consulibus [id est a.U.c. DCCXLI] , aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad campum Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales anniversarium sacrificium facere iussit.

Quae Ara saeculo XX effossa atque restituta praeteritisque sex annis a Ricardo Meier architecto Americano, ne quid detrimenti acciperet ex aëre inquinato, novo tecto parietibusque vitreis circumclusa natali Urbis MMDCCLIX (id est die 21 Aprilis 2006) dedicata est.

In controversia autem videtur esse, num Ricardus Meier opus feliciter administraverit: Aram enim novo illo tegumento vitreo circumclusam a locis, quae circumiaceant, longe abhorrere; „stationem benzinariam“ esse :shock: ! Equidem Aram optime nunc collustratam melius quam antea posse puto considerari atque aestimari. Vos quid censetis?

Valete. X K. Mai. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 23 Apr, 2006 1.28

Mercurius Marco suo s. d.

Verba tua non plane intelligo, amice. Qumodo illa ara esse potest "statio benzinaria"? Fortasse in territorio illius stationis reperta est? An sita est illa in vicinia stationis? Potesne nobis photographiam de illa ara nobis demonstrare? Vale. Budapestini, a. d. X. Kal. Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 23 Apr, 2006 10.35

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Sunt quidam Romani, qui aedificium illud vitreum, quo Ara Pacis nunc inclusa est, „stationis benzinariae“ simile esse per iocum dicant. Equidem aliter sentio; luminosi enim instar videtur esse papilionis. Compara quaeso aedificium anno MCMXXXVIII Mussolini auctore factum (http://faculty.cva.edu/Stout/Roman/AraPacis1.jpg) cum novo illo a Ricardo Meier exstructo (http://www.urbanistica.comune.roma.it/) [imprimis "Locandina"]. Exstant alia quoque photographemata (cf. Google – Imagines). Etiam http://www.arapacis.it tibi usui erit.
Quam iucundissimum tibi exopto diem Solis.
IX K. Mai. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De urbe CAERE

Emitteby Marcus Favonius on Ven 16 Iun, 2006 14.45

Marcus Rhumaki viro vere Tusco ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Et in Etruria ego----! Cum litteras tuas, Rhumak optime, eximiae doctrinae plenas animo gratissimo perlegerem (# 4953), continuo memoriam renovavi illius anni, quo primum Etruriam peragravi: Quadraginta fere ante annis commotum me esse fateor imprimis mirificis illis tumulis ex tofo excisis, qui in urbis Caere necropoli conspiciuntur. Illustrissimus inter multos alios tum mihi visus est Tumulus qui vocatur II, in quo Tumba Casae Stramento Tectae, Tumba Doliorum, Tumba Lectorum Funebrium... Quantam permultis ante saeculis diligentiam Tusci adhibuerunt in excidenda Tumba Imaginibus Ectypis Ornata (Italice „Tomba dei Rilievi“*), in qua omnis supellex Tusca ante oculos nobis ponitur: gutti, canthari, trullae, cortinae, forcipes, cultri, secures, restes, cassides, clipei, ocreae, gladii, lecti pulvinis ornati... Longum est omnia enumerare. Quicumque eam tumbam ingressus erit, is in antiquissima tempora se esse remissum putabit. Cum Caere perlustrarem, summo mihi usui erat Maximi Pallottini** libellus, qui inscribitur „La Necropoli di Cerveteri“, id est „Necropolis Caere Veteris“ (ed. Romae a. MCMLXVI). Qui vir rerum Etruscarum peritissimus videtur maximus nostris temporibus fuisse Etruscologus. Haec hactenus. Gratias tibi ago, quod te auctore parumper in Etruriam – recordando scilicet – reverti mihi licuit.
:D
Vale, valete.
XVI K. Iul.
Ex Rhenania inferiore.

-------------------
* http://www.cs.utk.edu/~mclennan/BA/images/T-reliefs.gif
** Massimo Pallottino (1909 - 1995).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 22 Ian, 2007 11.33

Procella illa horribilis, amici carissimi, qua nudius quintus magna Europae pars afflicta est, etiam Coloniae Agrippinae damna non levia attulit. Imprimis magna fenestra vitrea, qua frons Musei Romano-Germanici instructa erat, tam valido venti ictu percussa est, ut fragmenta in clarissimum illud opus musivum, quod a Dionyso nomen traxerat, magno cum crepitu deciderent. Equidem prorsus nescio, qua de causa Aeolus tam infenso fuerit animo in Dionysum.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 22 Ian, 2007 12.45

Favonio aestimato sdp

Magno dolore me attritum esse scito, doctissime sodalium, cum nuntii illi horribiles in terras nostras pervenerunt. Turbo etiam in Italiam transire debebat, sed Alpes obstiterunt. Iure de Aeolo miraris. Sed ubique orbis Di tam vementi calore in nos furiati videntur, ut a mare unde fluctus, a montibus unde glacies aestu fusa provolvitur, a terra unde fruges calore natae saepius usque desubito frigore ustulantur, nunc nobis valde cavendum sit. Quis temporibu vivimus?
Sed tu qua Germanus melius nosti ea, quae populares tui opibu vestris reficiendis instruxerint: quomodo iuvemus? Nam scio cum tsunami litora insularum indicarum vexavit codices telephonorum cellularium instructos esse, quos si computabamus paullulum pecuniae daturi eramus opibus sanandis. Numquid tale et apud vos? Si ita est, oro me certiorem facias: quantum potero libentissime iuvabo.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 23 Ian, 2007 20.05

Marcus Rhumaki s.d.p.

Non erat tanta vis illius tempestatis, ut cum vehementi maris motu, cui nomen Iaponicum inditum est tsunami, conferri possit: deo sit gratia! Imprimis arbores prostratae sunt, in horto meo quattuor abietes procerae, neque vero cuiquam detrimentum intulerunt: iterum sit gratia deo! Hodie hiems revertit... 1 C / 34 F.

Legamus Horatium (c. 1, 9):

Vides, ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto.


Prorsus nescio, num nostris quoque temporibus id fieri possit.

Optime vale.

X K. Feb. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 24 Ian, 2007 17.12

Iulia Marco Rhumakique sal.
Valde doleo tempestatem tam graviter in te invectam esse: Apud me enim vix ulla vestigia cerni possunt. Credo me hic fortasse duos vel tres arbores cecidisse vidisse, sed nil pluris, sed addendum quidem est me ex illa die non ex urbe egressam esse neque quaesivisse, quid acciderit. Etiam, quod musaeum illud praeclarum nonihil damni tulit, valde doleo. Quantus furor cepit Aeolum, ut fenestra illa in illud opus Dionysicum, quod abhinc paucos annos admirata sum, deiecit!
Frigore non laboro quidem, sentio autem, quia omnes fere dies birota mihi est eundum.
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 09 Iun, 2007 14.09

De opere tectorio sive pictura Alexandri Botticelli in arce Strigonii reperto

Archeologi Hungarici veri simile putant picturam quandam sive opus tectorium, quod in pariete palatii Johannis Vit
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 14 Iun, 2007 17.03

Novi nuncii de pictura illa, ut quidam credunt, Botticelliana

Plures sunt, qui in dubium vocent picturam illam in Strigoniensi arce repertam a Botticello esse factam. Et quidem Nicolaus Boskovits professor asserit picturam a pictore mediocri in fine saec. XV. factam esse; cum quo multi consentiunt. In diebus proximis exteri archeologi historicique liberalium artium in Hungariam venient ad conspiciendam illam picturam.

http://www.nol.hu/cikk/450222/

Valete. Budapestini, d. XVIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 14 Iun, 2007 19.44

Quo nuntio tuo novissimo, optime mi Mercuri, minime me fateor inopinantem opprimi; paullum ergo exspectare nos oportet.
Sit tibi tuisque semper bene!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 01 Sep, 2007 12.54

Iulia universis sodalibus rerum archaeologicarum curiosis s.p.d.

"Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae."


His verbis Vergilius in immortali suo opere (Aen. VI. 42 sqq.) nobilissimas Cumas celebravit. Hodie, Kalendis Septembribus anni MMVII, archaeologi incipiunt in area urbis illius clarissimae, cuius adhuc praeter acropolin (i.e. antrum Sibyllae et duo templa, quorum alterum Graecum Apollini, alterum Romanum Iovi dedicatum est) nihil fere effossum est, amplius fodere. Constat tamen Cumas antiquissimam clarissimamque urbem fuisse, quae etiam ad historiam Italiae meridionalis nonnullius momenti erat. His omnibus de causis curiosissima sum, quaenam ad lucem proferantur.

Secundum Strabonem Cumae inter colonias Graecas totius Magnae Graeciae Siciliaeque antiquissima est. Profecto archaeologice confirmatum est Cumas primam coloniam in litore tyrrhenico fuisse, condita in aevo praehistorico-protohistorico circiter anno millesimo ante Christum natum a Mycenaeis, qui imperium mercennarium sibi exstruentes primum Pithecusam (hodie Ischia), dein Cumas condiderunt. Postea saeculis VII./VI. a. Chr. n. Euboeici advenerunt - nomina nominantur Hippocles Cumanus (Cumae in Euboea) et Megasthenes Chalcideus - qui urbem auxerunt et in fontibus storicis fundatores appellantur. Vixit ergo, crevit floruitque colonia, quin etiam haud minimum sibi potestatis comparavit, ita ut, cum saeculo VI./V. Etrusci imperium suum etiam in Italiam meridionalem expandere studerent, Cumanis duabus magnis pugnis contigit invasores repellere: Anno 504 in pugna pedestri apud Ariciam victores decesserunt, anno vero 474, unum annum postquam Etrusci coloniam Cumanam Parthenopen deleverunt, pugna navali in ipsis aquis Cumanis tanta clade Etruscos affecerunt, ut illi ab omnibus studiis Italiae meridionalis expugnandae abstiterint. Qua clade etiam factum est, ut populi, qui erant sub dictione Etruscorum, paulatim potentiam amitterent.
Annis bellum insequentibus iuxta deletam Parthenopen nova urbs condita est, cuius nomen Neapolis. Itaque in fontibus inveniri potest Neapolin anno 470 a Cumanis conditam esse, quod autem non omnino rectum est, quia nihil aliud est quam nova Parthenope, quae post Neapolim conditam Palaeopolis dicta est.
Serius in saeculo quinto, annis circiter 424-420, Cumae a Samnitis expugnatae sunt, anno vero 338 in bellis Samniticis sub ius Romanum in statum "civitatis sine suffragio" redactae sunt. Qui status ad melius mutatus est anno 180, cum urbs petivit accipitque statum "civitatis cum suffragio". Aevis insequentibus historia Cumarum a Romanis recta est; tempore populorum migrationis aeque ac reliqua Italia valde laborabant, anno 506 p. Chr. n. a Gothis occupatae postea sub dictionem Byzantii pervenerunt, usque anno 1216 bello deletae sunt.

Apparet Cumas imprimis tempore Graeco valde floruisse, et profecto, necropolis iam reperta est opinione nonihilo amplior, e quo etiam urbem satis magnam fuisse concludi potest. Nunc urbem inferiorem quaesitum eunt archaeologi. A Sibyllae antro si ad mare prospicias, vidi ibi potest spatium fere vacuum, ubi nonnulla suburbiae pars latere creditur, sed etiam in aliis partibus iterum iterumque amplae villae exfoduntur. Ut iam dixi, curiosissima sum, quae nontitiae mihi advenient ab amicis Neapolitanis qui etiam de historia iterum ac fusius me certiorem fecerunt.

Valete quam optime!

Gottingae, Kal. Sept.
Last edited by Iulia on Sat 08 Sep, 2007 22.55, edited 2 times in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 01 Sep, 2007 16.05

Marcus Iuliae amicae suae praestantissimae s. d. p.
E binis litteris, quas VII Id. Sext. et hodie ad nos dedisti, summam percipio voluptatem; suavem enim memoriam mihi commovent illorum mensium autumnalium, quibus ipse a. MCLXIII primum praeclara illa loca in Campania Felici sita adii... Gratissimo animo faustissimum tibi precor hebdomadae exitum. Optime vale. K. Sept.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Lupercal inventum est?

Emitteby Phlebas on Merc 21 Nov, 2007 23.16

Phlebas sodales salutat

ephemerides Italiae hodie ample tractant de inventione Lupercalis, id est de loco ubi Lupa geminos Romolum Remumque enutriit.

Traditum est Augustus templum aedificavisse ut locum sanctum tueretur.

Nexum interretialem ostendo: http://roma.repubblica.it/dettaglio/Trovato-il-Lupercale-la-grotta-di-Romolo-e-Remo

Valete quam optume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

PreviousNext

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron