by Iulia on Sat 01 Sep, 2007 12.54
Iulia universis sodalibus rerum archaeologicarum curiosis s.p.d.
"Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae."
His verbis Vergilius in immortali suo opere (Aen. VI. 42 sqq.) nobilissimas Cumas celebravit. Hodie, Kalendis Septembribus anni MMVII, archaeologi incipiunt in area urbis illius clarissimae, cuius adhuc praeter acropolin (i.e. antrum Sibyllae et duo templa, quorum alterum Graecum Apollini, alterum Romanum Iovi dedicatum est) nihil fere effossum est, amplius fodere. Constat tamen Cumas antiquissimam clarissimamque urbem fuisse, quae etiam ad historiam Italiae meridionalis nonnullius momenti erat. His omnibus de causis curiosissima sum, quaenam ad lucem proferantur.
Secundum Strabonem Cumae inter colonias Graecas totius Magnae Graeciae Siciliaeque antiquissima est. Profecto archaeologice confirmatum est Cumas primam coloniam in litore tyrrhenico fuisse, condita in aevo praehistorico-protohistorico circiter anno millesimo ante Christum natum a Mycenaeis, qui imperium mercennarium sibi exstruentes primum Pithecusam (hodie Ischia), dein Cumas condiderunt. Postea saeculis VII./VI. a. Chr. n. Euboeici advenerunt - nomina nominantur Hippocles Cumanus (Cumae in Euboea) et Megasthenes Chalcideus - qui urbem auxerunt et in fontibus storicis fundatores appellantur. Vixit ergo, crevit floruitque colonia, quin etiam haud minimum sibi potestatis comparavit, ita ut, cum saeculo VI./V. Etrusci imperium suum etiam in Italiam meridionalem expandere studerent, Cumanis duabus magnis pugnis contigit invasores repellere: Anno 504 in pugna pedestri apud Ariciam victores decesserunt, anno vero 474, unum annum postquam Etrusci coloniam Cumanam Parthenopen deleverunt, pugna navali in ipsis aquis Cumanis tanta clade Etruscos affecerunt, ut illi ab omnibus studiis Italiae meridionalis expugnandae abstiterint. Qua clade etiam factum est, ut populi, qui erant sub dictione Etruscorum, paulatim potentiam amitterent.
Annis bellum insequentibus iuxta deletam Parthenopen nova urbs condita est, cuius nomen Neapolis. Itaque in fontibus inveniri potest Neapolin anno 470 a Cumanis conditam esse, quod autem non omnino rectum est, quia nihil aliud est quam nova Parthenope, quae post Neapolim conditam Palaeopolis dicta est.
Serius in saeculo quinto, annis circiter 424-420, Cumae a Samnitis expugnatae sunt, anno vero 338 in bellis Samniticis sub ius Romanum in statum "civitatis sine suffragio" redactae sunt. Qui status ad melius mutatus est anno 180, cum urbs petivit accipitque statum "civitatis cum suffragio". Aevis insequentibus historia Cumarum a Romanis recta est; tempore populorum migrationis aeque ac reliqua Italia valde laborabant, anno 506 p. Chr. n. a Gothis occupatae postea sub dictionem Byzantii pervenerunt, usque anno 1216 bello deletae sunt.
Apparet Cumas imprimis tempore Graeco valde floruisse, et profecto, necropolis iam reperta est opinione nonihilo amplior, e quo etiam urbem satis magnam fuisse concludi potest. Nunc urbem inferiorem quaesitum eunt archaeologi. A Sibyllae antro si ad mare prospicias, vidi ibi potest spatium fere vacuum, ubi nonnulla suburbiae pars latere creditur, sed etiam in aliis partibus iterum iterumque amplae villae exfoduntur. Ut iam dixi, curiosissima sum, quae nontitiae mihi advenient ab amicis Neapolitanis qui etiam de historia iterum ac fusius me certiorem fecerunt.
Valete quam optime!
Gottingae, Kal. Sept.
Last edited by
Iulia on Sat 08 Sep, 2007 22.55, edited 2 times in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -