M. Favonius Norico sodali artis cinematographicae studiosissimo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Equidem concedo, amice mi optime, ut entia, ita etiam themata non esse multiplicanda praeter necessitatem; sed – pace tua dixerim – nonne tu quoque, cum verba „novicius paginam laudat“ scripsisti, novum thema sine necessitate posuisti? Nonne illud „Novus es in foro? Huc accede!“ satis aptum erat thema?
Nunc autem – remoto ioco – ad pelliculam illam Americanam a te fuse atque diligenter enarratam. Abel Ferrara tot, tantas tamque graves proponit quaestiones, ut benigna nobis materia ad disputandum praeberi videatur. Sed pelliculam ipsam diram esse suspicor. Forsitan errem. Plura in hac epistula scribere mihi non licet; neque enim pelliculam novi, nondum... - scis me non in metropoli, sed quasi ruri vivere. Utique magnas tibi gratias ago, quod de „Addictione“ pellicula sane philosophica nos commonuisti.
Curate, ut optime valeatis.
Pridie Idus Martias.
Ex Rhenania inferiore desiderio veris flagrante.