Quae agantur in scaenis cinematographeisque

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quae agantur in scaenis cinematographeisque

Emitteby Iulia on Ven 18 Nov, 2005 23.27

Iulia omnibus sodalibus salutem.

Hoc colloquium institui, ut locum idoneum habeamus, quo de theatro recentiore, de musica, de pelliculis disputemur.

Ut ipsa faciam principium: In cinematographeo quodam Gottingensi fient "dies pelliculae Europaeae orientalis" (Osteurop
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 19 Nov, 2005 11.43

Mercurius Iuliae s. d.

Certe lis iam diu agitur de eo, quaenam Europae pars "Europa orientalis" nominanda sit; nunc vero legite, quid de eo Hungari, Bohemi Polonique putent. Qui enim populi iudicium ut dicitur Salamonis tulerunt: territorium enim, in quo republicae suae extenduntur, "medio-orientalis Europa" ab eis appellatum est. :D Nolite credere me iocari, quamvis illud ridiculum sit! :D

Quod ad pelliculas istas Hungaricas, illam "Kontroll" ac "Hukkle" vidi, quarum pellicularum tibi "Kontroll" commendarim. De recensoribus in illa agitur, qui in machinis subterraneis (U-Bahn) schedulas viatorum recensent. :D Vale ac valete. Ex castro Budensi, d. XIII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sat 19 Nov, 2005 12.12

Lucia Iuliae s.d.
Doleo non posse plene ad quaestionem tuam respondere, quia ipsa e peliculis a te anumeratis nonnisi unam solam vidi, eandem ac tu, id est “Cuculumâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby noricus on Lun 13 Mart, 2006 23.55

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.14, edited 3 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Mart 14 Mart, 2006 18.53

M. Favonius Norico sodali artis cinematographicae studiosissimo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Equidem concedo, amice mi optime, ut entia, ita etiam themata non esse multiplicanda praeter necessitatem; sed – pace tua dixerim – nonne tu quoque, cum verba „novicius paginam laudat“ scripsisti, novum thema sine necessitate posuisti? Nonne illud „Novus es in foro? Huc accede!“ satis aptum erat thema? :lol:

Nunc autem – remoto ioco – ad pelliculam illam Americanam a te fuse atque diligenter enarratam. Abel Ferrara tot, tantas tamque graves proponit quaestiones, ut benigna nobis materia ad disputandum praeberi videatur. Sed pelliculam ipsam diram esse suspicor. Forsitan errem. Plura in hac epistula scribere mihi non licet; neque enim pelliculam novi, nondum... - scis me non in metropoli, sed quasi ruri vivere. Utique magnas tibi gratias ago, quod de „Addictione“ pellicula sane philosophica nos commonuisti. :D

Curate, ut optime valeatis.
Pridie Idus Martias.
Ex Rhenania inferiore desiderio veris flagrante.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Mart 14 Mart, 2006 19.59

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.14, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Merc 15 Mart, 2006 17.22

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.15, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Re: Quae agantur in scaenis cinematographeisque

Emitteby Bubo on Ven 05 Feb, 2010 18.29

Bubo ceteros salutat sodales

si ualetis bene est. ego quidem ualeo. nuper hanc imaginiferam stationis teleuisificae Germanicae ZDF (http://www.3sat.de/kulturzeit) inueni, in qua Latinus solum sermo adhibitur idque bene quidem pronuntiatione, ut dicitur, classica:

mms://ondemand.msmedia.zdf.newmedia.nacamar.net/zdf/data/msmedia/3sat/08/08/080823_extra_latein_kuz_vh.wmv *

haec relatio teleuisifica sine ulla dubitatione uisu digna est atque maxime eis plaudo, qui opus nauauerant eam non modo producere sed etiam teleuisionis atque interretis gratia edere! ualde admirandam quoque facundiam moderatricis (http://www.3sat.de/dynamic/sitegen/bin/sitegen.php?tab=2&source=/kulturzeit/redaktion/69152/index.html), quae fluenter et sine ullis fere mendis Latine locuta est. id solum mihi displicuit in finem cantum hodierni generis ("Rap") Latine exhiberi, quoniam contradictio est rhythmum externum in antiqua lingua adhibere, quae ipsa rhytmum syllabis longis breuibusque facere solita est.
spectanti autem mihi duas res grauissimas occurrisse scitote: primum, ut Latinitas uiua atque capax res nostrae aetatis explicandi facile palam fieret, deinde, ut sermo Latinus ad nostrum tempus eadem facilitate reuerteret, modo id et uellemus uel elaboraremus. sed haec ad uiuam Latinitatem uia non nisi per media noua ingredianda fore uidetur. haec quam apta ad talem usum sunt, imaginifera conspecta uos breui intellcturos esse arbitror.

ualete quam optime


* si *nix systematis estis usores installetis "mimms" programma (http://savannah.nongnu.org/projects/mimms), cuius beneficio uobis fluctum interretialem (mms://) conseruare licebit.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron