Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 26 Sep, 2004 11.23

Mercurius omnibus sodalibus s. d.

Equidem assentior tibi, mi Marce. Etiam Johannes Kádár, summus secretarius partium communistarum Hungaricarum (1956-1988) gratias egit Hruscovo, quod exercitus Sovieticus revolutionem Hungaricam anno 1956 adortam crudeliter oppresserat. In epistula tua de itineribus moderatorum communistarum adulandi causa in Moscvam factis scripsisti, quod in mentem mihi revocavit te Borussicum esse. Nonne in republica democratica Germanica (DDR) prius vivebas?
Bernarde, litteras tuas etsi vix comprehendi, tamen te republicanum esse intellegi. :wink: Maximam vero partem civium Europaeorum Johanni Kerry favere scito. :wink: Valete. d. VI. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Sep, 2004 13.08

M. Favonius sodalibus, imprimis Bernardo Mercurioque sal.
Etiam propinqui mei, qui in urbe Buffalo (N.Y.) vivunt, de rebus, quae ad Iraquiam pertinent, magnam inter se controversiam habent. Sed maiorem eorum partem Iohanni Kerry favere novi. Maximi vero momenti hanc arbitror esse quaestionem: Quomodo Americani erroribus suis intellectis pacem cum Iraquianis inire possunt, idque salva auctoritate sua? Milites quidem victores armisque efficacissimis confisos nego facile adduci posse, ut se recipiant; timere enim solent, ne „tigres, ut aiunt, chartacei“ videantur. Sed rem vi et armis nullo modo confectum iri manifestum est.
Equidem, mi Mercuri, numquam civis eram Rei Publicae Democraticae Germanicae, sed matrimonio mulieri me devinxeram, quae res ad RDG pertinentes ipsa oculis suis optime intellexerat. Praeterea multi mihi etiamnunc sunt amici, qui Potestampi in civitate vivunt Brandeburgiensi. Quos variis de causis etiam amicos scito esse Hungarorum... :D
Valete.
VI K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sol 26 Sep, 2004 20.59

Gastón omnibus sal.

Quod manifestum est omnibus, Americani videre non possunt. Propter hanc causam, multi, saltem in Argentina, Americanos et stultos et ignaros et barbaros esse existimant. Ii tamen qui in America vixerunt atque Americanos cognoverunt, hoc nequaquam putant. Plerique Americani honestissimi atque perhumani sunt. Quid tum? Credo quod Americanis veritatem recognoscere gravissimum sit et caecos esse malunt. Hoc saepissime accidit in historia.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 26 Sep, 2004 21.47

Quem deus perdere vult, dementat prius...
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 26 Sep, 2004 23.04

Mercurio, Gaston, et Marco s.p.d. B. Bernardus.

Ignose mihi responsum proximum meum quod, ut dixit Mercurius, lucidius faciendum erat. In primis nec republicanus nec democraticus omnino sum. Aliquibus utriusque partis consiliis adsentio. Confiteor autem me non paucis praesidentis consiliis de bello Iraquiano consentire. Patria mea, terribili dictu, illo infamiae die men. Sept. an. MMI valde adflicta est. Nescio an Saddam arma perniciossima habuerint. Malui sine dubio Americanos et Europeos quoddam pactum de modo omnes gentes tuendi iniisse. Plurimos verum concives meos stultos et ignaros et barbaros equidem scio. Sed res nequaquam facilis fuit nec est. :? Spero fore ut victor comitiorum, seu Kerry seu Bush (seu Nader), Deo adiuvante, semitam bonam ad pacem tuendam sequatur, et consilia omnium terrarum benigne audiat. Valete omnes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 27 Sep, 2004 1.54

Mercurius Bernardo s. d.

Mi Bernarde, non tibi, sed mihi venia petenda est a te, quod te republicanismi accusavi, et quod epistolam tuam a me haud esse intellectam non sine ironia scripsi. Et in nomine Gastonis veniam a te peto: censeo enim niminum acerbis verbis in Americanos illum esse invectum. Nostrarum epistolarum, ut opinor, causa est odium Georgii Bush, qui pacto Kyotoiensi subscribere detrectavit, in Afganistanum ac Iraquum bella iniusta, cruenta ac infausta movit, Organisationi Nationum Unitarum parere omisit etc. Quod vero odium haud in cives Americanos convertendum esse putaverim, sodales! Vale Bernarde ac valete.

PS: Scripsisti nec repulblicanum nec democratam te esse. Quae cum ita sint, cuinam candidato in electionibus favebis? An electionibus deeris?
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Lun 27 Sep, 2004 15.54

Gastón Bernardo sal.

Verba quae scripsi in Americanos acerbissima sunt, sed eo neque est quod puto, neque odium in Americanos est mihi. Credo te hoc bene intellexisse et veniam a te non esse petendam.

Credo etiam res difficillimas esse et multa pericula Americanis inmimere. Sed eae quea inminent non sunt quae moderatores Americani indicant. Moderatores mentiuntur quia verae solutiones gravissimae sunt.

Hoc, ut dixi, saepissime in historia accidit, praecipue in historia Argentina. Nunc novis moderatoribus in nova fictione vivimus et multi homines multaeque feminae clarissimae non vident. Credere malunt.

Vale quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 27 Sep, 2004 21.25

Amicissimis omnibus praesertim Gaston et Mercurio sal. B. Bernardus:

Etsi gratias ex animo grato humanissimis vobis pro recusatione do, non re vera opus erat ut veniam petiretis. Verba minime me offenderant. Itellexi quod Gaston verbis suis sibi vellet. Difficultates rerum ipsarum me ad inritum redigunt potius quam verba vestra. Ne vos terreant novissima verba mea super prolata! Iratus non eram. :) Alia habebo dicenda, sed spero nunc certiores vos de benignitate mea esse. Valete omnes! :D :D

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

De Argentina

Emitteby Herimannus on Mart 28 Sep, 2004 0.45

Herimannus Gastoni sal.

Verbis tuis de Argentina obstipui, Gastòn: nam, ut actorum diurnorum lector, cognovi - sic mihi visum est - moderatorem nationis Argentinae Kirchner novam vim immisisse iudiciis languentibus contra duces exercitus illos, qui horrenda scelera dictatura imperante perpetraverant. Recenter etiam audivi eundem Kirchner mensae publicae novum virum praeposuisse, qui a doctrina liberistica discedere cupit. Num male intellegi?
Vale!

Novocomi, a. d. IV Kalendas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Mart 28 Sep, 2004 14.05

Gastón Bernardo Herimmanoque sal.

Iam sciebam, Bernarde, te iratum non esse :D . Dulce pro certo non est tibi, congonscere quid de concivibus tuis multi putant. Sed hoc genus "praeiudiciorum" in alias gentes frequens est :( .

Video te, Herrimane, multum scies de Argentina :) Nestor Kirchner est sine dubio multo melior quam Carolus Menem. Si Kirchner cum Carolo Menem comparas, illum optimum esse videtur, et multi felicissimi sunt. Sed corruptela adhuc est et multi moderatores sunt qui Carolo Menem praesidente quoque moderatores erant corruptelae incusati. Fortasse magis tempus necesse sit. Spero hoc interregnum sit ad novam rem publicam.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 29 Sep, 2004 4.04

B. Bernardus sal. Gaston et Herimmano omnibusque sodalibus

Si valetis, valeo. Hermanni rogationem, nisi fallor, de parte politica cui me adiungo nondum responsum foras dedi. Dixi super me ne republicanum ne democraticum esse. Utriusque partis historia, ut iam forte scitis, haud simplex est in patria mea. Ideo suffragium in tempore comitiorum ferre conor secundum res fundamentales quas sustento potius quam partem unam cui faveor. Mihi res fundamentales sunt vitae humanae tutela, pauperum infirmorumque cura, puerorum institutio, etc. Neutra pars in his omnibus optima est. Ergo sententias candidatorum inspicio et in consilium melius ineo. Cum sententias eorum qui candidato Kerry favent quam benignissime honori habeam, confiteor me praesidenti praesente Bush suffrugaturum. Alias suffragor republicano alias democratico. Exempli gratia, ex statu meo humanissimus fidissimusque senator democraticus nunc sedem in senatu habet. Quae cum ita sint, ei suffragari men. Nov. non dubitabo. In primis, anni comitiorum in America semper aliquid ridendum nobis praebet! :D

Ut valeatis!
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 01 Oct, 2004 18.10

Omnibus utentibus caris sal. B. Bernardus:

Forte sunt qui volunt scire quid dixerint candidati ad praesidentis officium in descerptatione priori quae heri vesperi habita est. Summatim dicam vobis:

de bello Iraquiano gerendo:

Bush: "Res bene procedunt. Sed huius belli proelia sunt plurima. Calamitas quam maxima fiet si in Iraquia non praevaluerimus. Nempe praevalebimus. Et ratio praecipua praevalendi est quia Iraquii libertatem cupiunt."
Kerry: "Res peius quottidie procedunt. Militum numerus interfectorum quottidie crescit. Occisorum numerus mense Iulii maior quam mense Iunii fuit, men. Aug. maior quam men Iulii, men. Sept. quam Aug."

de modo patriae tuendo:

Kerry: "Ego tutelam meliorem patriae afferam quam praesidens illae adtulit. Credo Americam incolumissimam fortissimamque esse cum et mundum regamus et cum foedibus firmis."
Bush: "In Iraquia vidimus minationem, et post diem XI men. Sept. certiores facti sumus de minationum gravitate. Sadam Hussein nunc in vinculis est; ita America atque totus mundus incolumniores sunt."

de modo belli vincendi:

Bush: "Assentio quod res militares mutandae sunt, et ita faciemus in Iraquia. Sed id quod non faciam est sententias meas fundamentales mutare propter pressionem politicam."
Kerry: "Nullam intentionem 'flaccescendi' habeo. Scio firme quid faciendum sit in Iraquia, et sententia mea mansit firma. Sed non debemus festinare ad bellum sine consilio ad pacem obtinendam."

Valetote!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Tiberis on Sat 02 Oct, 2004 1.01

Tiberis omnibus sal.

equidem non puto senatorem Kerry victorem ex istis suffragiis discessurum. si autem discesserit, tamen dubium erit, num Americani consilia ac rationes in rebus externis gerendis mutaturi sint. nam inter utriusque sententias ad bellum Iraquiense pertinentes non multum differt.
quo bello iniustissimo inito Americani velut pyxidem Pandorae aperuerunt: crescit in dies numerus eorum, qui occisi aut graviter vulnerati sunt; tota Iraquia submergitur in chao et anarchia. odium Americanorum in dies crescit, et id quidem non solum in civitatibus Arabicis. sed Americani sociique eorum, quo magis vi armisque confidunt, eo minus incolumitatis sibi parant. quando intellegent sibi nullam esse salutem,quam ut se recipiant? quod senatorem kerry , ut qui bellum Vietnamense expertus sit,intellexisse crederes.

valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Beatus Bernardus on Sat 02 Oct, 2004 4.14

Tiberi sociisque s.p.d. B. Bernardus:

Sane res, ut dicis, Tiberis, haud optime se habent. Heri in Iraquia caedes terribilis facta est. Nunc plane americanis momentum gravissimum est. Etenim numquam disceptationem inter candidatos in termpore belli habuimus ante hoc annum. Hac de causa puto omnes disceptationem spectantes gravitatem thematis sensisse. Bis amplius candidatorum consilia audiemus.

Curate ut valeatis!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

De suffragiis Americae

Emitteby Herimannus on Sol 03 Oct, 2004 23.36

Herimannus sodalibus et Beato Bernardo sal. dicit

Sine dubio gravissime res apud infelicem terram Iraquiae se gerunt et pax desideratur. Sed censeo non "canditatorum consilia", verum eorundem facta accurate perscrutanda esse, ut novus moderator Nationum Unitarum Americae deligatur.
Quae sunt facta Georgii Bush? Bellum mendacibus fundamentis inceptum, contemptus erga Iraquianos cives, quorum milia multa minimo cum clamore armis terribilibus Americanorum iam perierunt, fides erga potentes homines qui divitias Iraquiae eripiunt atque eripient.
Quae sunt facta Iohannis Kerry? Ambigua opinio de bello Iraquico, voluntas adipiscendi auxilium Nationum Unitarum necnon pugnandi contra terroristas aliter atque Bush, cognitione et persecutionibus.
Neuter mihi futura splendida parat, prior tamen me terret: quot milia occisorum, quot bella infinita nos exspectant, si Bush iterum vicerit?
Iam diu plerique Italici soliti sumus suffragia nostra dare "naribus obturatis". Hoc facerem, Kerry eligendo, si civis Americanus essem!
Valete!

Novocomi, a. d. V Nonas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron