M. Favonius sodalibus, imprimis Bernardo Mercurioque sal.
Etiam propinqui mei, qui in urbe Buffalo (N.Y.) vivunt, de rebus, quae ad Iraquiam pertinent, magnam inter se controversiam habent. Sed maiorem eorum partem Iohanni Kerry favere novi. Maximi vero momenti hanc arbitror esse quaestionem: Quomodo Americani erroribus suis intellectis pacem cum Iraquianis inire possunt, idque salva auctoritate sua? Milites quidem victores armisque efficacissimis confisos nego facile adduci posse, ut se recipiant; timere enim solent, ne „tigres, ut aiunt, chartacei“ videantur. Sed rem vi et armis nullo modo confectum iri manifestum est.
Equidem, mi Mercuri, numquam civis eram Rei Publicae Democraticae Germanicae, sed matrimonio mulieri me devinxeram, quae res ad RDG pertinentes ipsa oculis suis optime intellexerat. Praeterea multi mihi etiamnunc sunt amici, qui Potestampi in civitate vivunt Brandeburgiensi. Quos variis de causis etiam amicos scito esse Hungarorum...
Valete.
VI K. Oct.