Equidem assentior tibi, mi Marce. Etiam Johannes Kádár, summus secretarius partium communistarum Hungaricarum (1956-1988) gratias egit Hruscovo, quod exercitus Sovieticus revolutionem Hungaricam anno 1956 adortam crudeliter oppresserat. In epistula tua de itineribus moderatorum communistarum adulandi causa in Moscvam factis scripsisti, quod in mentem mihi revocavit te Borussicum esse. Nonne in republica democratica Germanica (DDR) prius vivebas?
Bernarde, litteras tuas etsi vix comprehendi, tamen te republicanum esse intellegi.

